BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Bruni, Leonardo Vita Ciceronis - p. 430

Bruni, Leonardo

Vita Ciceronis


variaque consilia fuerunt. Nonnunquam enim Catiline magis
adhesit, eumque tunc iudicio impeditum defendere statuerat.
Verba eius in epistola quadam ad Atticum ista sunt: «Ego de meis
detractoribus scripsi antea diligenter. Hoc tempore Catilinam
competitorem nostrum defendere cogitamus. Iudices habemus
quos volumus, summa accusatoris voluntate. Spero, si absolutus
erit, coniunctiorem illum nobis fore in ratione petitionis
».
Credo, nondum orta erat coniurationis suspicio, que paulo post
intellecta vel precipue suffragata Ciceroni putatur, quod eius
prudentiam sufficere credebant ad omnia que imminere videban-
tur pericula propellenda. Creatur itaque consul una cum C.
Antonio, M. Antonii oratoris filio. Hic est ille gloriosissimus
consulatus, per quem Cicero pater patrie primus omnium
Romanorum appellatus est, quam appellationem romani impera-
tores postea usurparunt. Sed Ciceroni libera adhuc civitate, et
non ab hoc vel illo adulatore sed ex sententia M. Catonis, hic
tantus honor accessit.
Prima eius industria circa depulsionem legis agrarie con-
specta. Nam res quidem Catiline ab initio consulatus in occulto
adhuc manebant. Ceterum magni dehinc motus in re publica
parabantur. Etenim proscriptorum dudum a Sylla filii ad honores
restitui postulabant, non tam iniuste quam alieno tempore: et
tribuni plebis ob hec et alia legem promulgarant de decem viris
cum imperio creandis. His quidquid publici erat agri per Italiam,
Syriam, Asiam dividendi, delectus habendi, stipendia solvendi, in
exilium eiciendi potestas per legem dabatur. Huic legi non solum
plebs in spem novarum rerum erecta, verum etiam quidam
amplissimi favebant viri, et in primis C. Antonius consul, sperans,
si lex ferretur, facile se unum ex decem viris futurum. Videbatur
etiam de coniuratione que circunferebantur non invitus audire
propter magnitudinem eris alieni.
Igitur ad comprimendam hanc rei publice turbationem con-


pagina successiva »
 
p. 430