BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Porphyrius - Isagoge » Aristoteles - Oeconomica » Bruni, Leonardo Vita Ciceronis - p. 444

Bruni, Leonardo

Vita Ciceronis


noctem aliquid moliri cogitabant, precideret, ad multitudinem
conversus magna voce inquit: «Vixerunt». Hoc verbum lenius est
prolatu et tamen idem significat quod «Mortui sunt».
Nox iam erat cum per medium forum in palatium reductus
est, non amplius pavore ac silentio uti nuper in traducendis reis,
sed permiste undique turbe summa letitia et applausu quacum-
que iter faceret Ciceroni gratulabantur: illum servatorem patrie,
illum conditorem urbis, illum optimum consulem vocitantes,
quod viverent, quod filios, quod uxores, quod libertatem, quod
civitatem haberent, virtuti eius acceptum ferentes. Per vias ignis
et faces lucebant: matresfamilias nuper pavide pro depulsis
periculis gaudio exultantes ad tam egregium reductionis specta-
culum e fenestris tectisque catervatim pendebant. Denique tanti
existimate sunt he res ab eo geste, ut M. Cato, vir severus et
summe gravitatis, earum gratia patrem patrie putaverit appellan-
dum: quod, ut supra diximus, primo omnium Ciceroni contigit,
et quidem in libera civitate, ut inquit poeta quidam imperatores
deridens qui ab adulatoribus hoc nomen sumebant: «Roma
patrem patrie Ciceronem libera dixit
».
Cum itaque ex his rebus tantum auctoritatis et gratie Ciceroni
accessisset, ut facile appareret illum etiam post consulatum
principem in civitate futurum, commune malum invidia et
ambitio mentes quorundam adversus eum incendit. C. Cesar, qui
per id tempus pretor erat, item L. Bestia et Metellus tribuni plebis
res gestas Ciceronis carpere et insectari potentiam ceperunt.
Denique abeuntem consulatu habere contionem et apud popu-
lum loqui de rebus suis, ut mos erat, Metellus prohibuit. Tantum
ut iuraret illi permissum. Ille autem magna voce iuravit non
solitum iusiurandum sed aliud pulcherrimum, quod populus
postea magna voce ipsum vere iurasse iuravit.
Ex hoc adversarii magis irritati et de voluntate populi diffisi
legem promulgarunt de Cn. Pompeio cum exercitu ad urbem


pagina successiva »
 
p. 444