BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Georgica » Bruni, Leonardo Vita Ciceronis - p. 454

Bruni, Leonardo

Vita Ciceronis


deterrerentur. Iam enim ceteris omnibus posthabitis publicis
privatisque negotiis universa civitas ad hoc unum intendebat:
nihil senatus civibus, nihil sociis, nihil regibus respondebat, nihil
iudices sententiis, nihil populus suffragiis declarabat. Tandem
vero Pompeius collecta bonorum multitudine, coactis etiam ex
vicinis Italie locis non parvis auxiliis, Clodio foro expulso, cives
vocavit ad legem de reditu Ciceronis perferendam. Nunquam
fertur de aliqua re tantus consensus totius populi romani fuisse,
neque tantum studium totius Italie, que ob hoc ipsum Romam
confluxerat, ut non magis eleganter quam vere postea a Cicerone
dictum fuerit, Italiam suis humeris eum ab exilio reportasse.
Senatus etiam cum populo benivolentia certans decrevit ut
civitates que Ciceronem receperant laudarentur, utque domus et
ville eius publicis sumptibus edificarentur. Rediit decimo et sexto
post fugam mense, cum summa letitia et gratulatione totius
civitatis.
Nec tamen ob eius reditum sic fractus Clodius ut quiesceret.
Nam et postea Ciceronem armatis hominibus aggressus occidere
temptavit, et in domum impetu facto redemptoribus fugatis
lapides et columnas disiecit. Contra Cicero ipse nequaquam
segnis, cum magna hominum manu in Capitolium profectus,
tabulas a Clodio fixas, in quibus res geste tribunatus sui scripte
erant, vi refixit atque perfregit. De quo, cum in senatu accusare-
tur quod tabulas publicas tribuniciasque privata vi auctoritateque
substulisset, negavit Clodium fuisse tribunum, quoniam plebeium
magistratum patricio homini per leges habere fas non esset. Que
sententia Catoni displicuit: ille enim pernitiosum quidem tribu-
num, ceterum tribunum censebat; alias nec profectionem suam in
Cyprum, nec cetera multa in re publica gesta stare posse. Hinc
secuta est inter Catonem et Ciceronem quedam offensio, non
tamen que in apertam simultatem evaderet, sed que benivolentie
studium significationemque minueret.
Sed cum iam clodiane contentiones longius procederent, ac


pagina successiva »
 
p. 454