BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius (Pseudo) - De ordine utriusque ordinis » Bruni, Leonardo Vita Ciceronis - p. 420

Bruni, Leonardo

Vita Ciceronis


Serrano consulibus. Nec multo post nutrici eius phantasma visum
dixisse magnam rei publice salutem ab illa nutriri. Hec autem ab
initio spreta et pro nugis habita, ipse mox vera fuisse oracula
ostendit.
Nam ut primum discendi per etatem capax fuit, extemplo
magnitudine indolis inter equales excellens, tantam ingenii
famam consecutus est, ut plerique graves viri rumore puerorum
conciti ludum adusque proficiscerentur ad eum Ciceronem, de
quo tam multa audiverant, intuendum. Pueri antem ipsi tanto in
honere illum habebant, ut constet quosdam ex nobilitate romana
a parentibus rusticioribus obiurgatos, quod honoris causa
medium per vias traducerent.
Prima eius commendatio circa poeticam eluxit: nam et puer
adhuc libellos quosdam versibus edidit, et fuit eius studium prima
etate ad carmen poetasque ardentius. Crescentibus mox annis
solutam orationem, utpote ampliorem et disertiorem et nature sue
magis consentaneam, adamavit: preceptaque dicendi avidissime
prosecutus est. Sed et ceteris litterarum studiis ita inhesit, ut nihil
pretermitteret, quod ad institutionem summi futuri viri pertinere
videretur. Puerilibus studiis peractis, philosophie et iuri civili
operam dedit. Et in philosophia quidem Philonem academicum
Clitarchi discipulum tunc Rome commorantem preceptorem
habuit; in iure autem civili a Mutio Scevola iurisconsulto viro
prestantissimo institutus est.
Post hec sub Sylla duce marsico bello militavit, perseverasset-
que in armis diutius, nisi eversionem rei publice et Sylle
dominatum iam inde prospiciens improbasset. Finita igitur militia
et in urbem reversus exitum rerum quietus expectabat: donec
Sylla iam rerum potito Sex. Roscium parricidii reum et ab ipso
Sylla vehementer oppugnatum in iudicio defendit. Hanc primam
causam publici iudicii egisse ferunt tres et viginti annos natum
, ut
Cornelius Nepos tradit; ut autem alii quidam scripserunt,


pagina successiva »
 
p. 420