BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ecl » Bruni, Leonardo Vita Ciceronis - p. 462

Bruni, Leonardo

Vita Ciceronis


ploraturus: non enim placere senatui exercitum populi romani
contra alium item populi romani exercitum in Hispanias duci,
non in Greciam transportari. Cumque Cesar respondisset: «At
ego ista dici nolo
», «Ita putabam, inquit Cicero, sed ego eo
nolo adesse, quod aut mihi dicendum est que nullo modo silere
possum, aut non veniendum
». Tandem Cesar ita discessit, ut
diceret Ciceroni «Super hoc deliberandum». Nec multo post ex
urbe ad eum scripsit ignoscere se illi quod non adfuisset, idque in
optimam partem accipere.
Profectus post hec in Hispanias Cesar, cum rumor increbuis-
set Ciceronem in castra Pompei navigaturum, ex ipso itinere ad
eum scripsit monens atque rogans ne quo progrederetur, suaden-
sque ut procul a bellorum curis medius, ut facere cepisset, alicubi
conquiesceret. Verba eius epistole infra posui:
«Cesar imperator s. d. Ciceroni imperatori. — Etsi te nihil
temere nihil imprudenter facturum iudicarem, tamen permotus
hominum fama scribendum ad te existimavi et pro nostra
benivolentia petendum, ne quo progredereris inclinata iam re,
qua integra progrediendum tibi non existimasses. Nam et amicitie
graviorem iniuriam feceris, et tibi minus commode consulueris, si
non fortune obsecutus videberis — omnia enim secundissima
nobis, adversissima illis accidisse videntur — nec causam secutus,
eadem enim tum fuit cum ab eorum consiliis abesse iudicasti, sed
meum aliquod factum condemnasse, quo mihi gravius abs te nihil
accidere potest. Quod ne facias pro iure nostre amicitie a te peto.
Postremo quid viro bono et quieto et bono civi magis convenit
quam abesse a civilibus controversiis? Quod nonnulli cum
probarent, periculi causa sequi non potuerunt. Tu explorato et in
te meo testimonio et amicitie iudicio neque tutius neque hone-
stius reperies quicquam quam ab omni contentione abesse. Vale.
XV. kal. maii ex itinere
».


pagina successiva »
 
p. 462