BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - De febrium differentiis » Bruni, Leonardo Vita Ciceronis - p. 474

Bruni, Leonardo

Vita Ciceronis


Vareno
, Pro Cecina, Pro Milone, Pro Archia poeta, Pro Scauro, Pro
Oppio
, Pro Tullio, Pro domo sua ad pontifices, Pro Q. Ligario, Pro
rege Deiotaro
. Hec forensia.
In domestico autem illo familiarique scribendi genere episto-
las pene innumerabiles summa cum elegantia scriptas reliquit,
quibus ad amicos scribens multa volumina refersit. Sed earum
extant hodie sex et XXX libri qui inter manus versantur: quorum
sunt ad Atticum libri XVI, ad Quintum fratrem libri tres, reliqui
ad M. Brutum, ad Cn. Lentulum, ad P. Sulpicium, ad M.
Varronem
, ad M. Celium et alios prestantissimos sue etatis viros.
Plurima vero eius generis amissa sunt. Nam et ad Marcum filium
et ad Cornelium Nepotem et ad C. Cesarem et ad Hircium et ad
Pansam et ad Cesarem iuniorem multos epistolarum libros
scripsisse eum constat, quorum nullus hodie reperitur. Quippe
libro quinto epistolarum ad Hircium, et secundo libro ad
Cesarem iuniorem allegatas eius sententias legimus.
Sunt igitur quos adhuc nominavimus CLXIII, quorum ad
studia et doctrinas pertinent LVIII, ad rei publice actiones tres et
triginta, ad forum et iudicia novem et viginti, ad rem familiarem
tres et XL. Nec tamen nos ideo eos numeravimus, quod tot
dumtaxat eum scripsisse pateat, sed ut de multis quos ille scripsit
tot ad nostram notitiam devenisse ostenderemus. Nam multo
plura ab eo scripta constat. Presertim in familiari ac forensi
generibus scripsisse fertur cum summa felicitate, quod et multi-
tudo librorum et textus ipse orationis nitide illaborateque fluentis
ostendit. Neque tantum prosa, in quo genere ingens illa verborum
et sententiarum copia velut mananti fonte exuberat; verum etiam
metro quotiens animum appulisset non pauciores quingentis
versibus per singulas noctes componere solitum
tradiderunt.
In dicendo vero quanta illi vis, quanta gratia fuerit multa
testantur: et illud in primis, quod adversarii regem invidioso
nomine appellare consueverunt, quod videlicet nulli absolveren-
tur, nulli damnarentur, nisi quos ille absolutos damnatosve
voluisset. Probant multe eius ac preclare defensiones, in quibus


pagina successiva »
 
p. 474