BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Bacchides » Bruni, Leonardo Vita Ciceronis - p. 476

Bruni, Leonardo

Vita Ciceronis


vel manifestorum criminum reos vel alios odiosos atque invisos ab
invitis et obstinatis iudicibus orando extorsit. In causa Q. Ligarii,
que apud Cesarem dictatorem acta est, fertur Cesar ita animatus
fuisse ut Ligarium omnino pro condemnato haberet. Et cum
Cicero defensurus venit, dixisse ad amicos: «Reum quidem
damnare certissimum est, nil tamen prohibet Ciceronem
audire
». Sed idem ille qui hoc dixerat, mox agente oratore
propositum illud damnandi tenere non potuit. Prudentissima
enim et artificiosa oratio cum gratia et plenitudine ad aures eius
perveniens tam varie mentem animumque affecit, ut sepe vultum
coloremque mutaret. Ubi vero ad commemorationem pugne
devenit, cum in accusatorem acriter conversus illa dixit: «Quid
enim, Tubero, ille tuus districtus in acie pharsalica gladius
agebat? Cuius latus petebat? Quis erat sensus armorum tuorum?
Que tua mens, oculi, manus, ardor animi? Quid cupiebas? Quid
optabas?», eo ista dicente ita Cesarem extra se positum et quasi
mente alienatum ferunt, ut toto corpore excusso libellos quos
manu tenebat abiceret: denique vi coactus contra propositum
animi reum absolvit.
Quid? L. Flaccum repetundarum reum nonne omnium
opinione damnatum et testimoniis multarum civitatum convictum
iudicibus extorsit? Quid? Murena, quem Cato de ambitu accusa-
vit, nonne cum de crimine ipso constaret, Cicerone orante
absolutus est? Quid? Legem agrariam nonne ardenti et cupientis-
sime plebi funditus dissuasit? Sed habuit in his tempus spatium-
que cogitandi. Quid autem illa que pro M. Othone subito et sine
ulla premeditatione effecit? Cum ille romanos equites mixtos cum
cetera plebe spectare solitos lege lata segregasset, ac ob id plebs se
despectam putans summo odio in Othonem accensa venientem in
theatrum maledictis et iurgio incessisset; contra equestris ordo
reclamaret, animis undique inflammatis; nonne Cicero, qui per id


pagina successiva »
 
p. 476