BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Eustathius - Commentarius in Hexaemeron » Bruni, Leonardo Vita Ciceronis - p. 478

Bruni, Leonardo

Vita Ciceronis


tempus consul erat, advocata confestim plebe, ita dicendo mentes
immutavit, ut in theatrum reversa Othoni applauderet?
Nec minor sane in accusando quam in defendendo fuit. Nihil
profecto vehementius romana iudicia umquam viderunt, quam
accusationem C. Verris; nihil unquam violentius neque asperius
curia audivit quam accusationem Catiline. Atqui constat Cicero-
nem initio dicendi subtimidum fuisse, quod et ipse multis locis
fatetur, et omnibus fere optimis oratoribus evenisse ostendit.
Sed ut ab initio pavescebat, sic postquam prima illa initia
evaserat, audentissimus erat. Quippe in accusatione contra
Verrem eo usque vehementie audacieque processit, ut iudicibus
graviter minatus sit, nisi reum condemnarent. Et Catilina, homo
audacissimus, ab eo in senatu accusatus propter vehementiam
accusationis obmutuit. In Metellum quoque et Clodium et
Antonium ita invectus est, ut eorum audaciam furoremque
perfringeret. Unde illud in eo precipue amandum, quod tanta
potentia iudiciorum fretus neminem umquam in iudicio accusa-
vit, preter unum C. Verrem, quem Siculorum gratia persecutus
est. Ceterum omnem forensem operam in defensione calamitoso-
rum exhibuit.
Sed et in sententiis dicendis et in omni elocutione plurimum
eminebat. Quedam sunt eius orationes tote subtiles, ut pro
Quintio
et pro Cecina; quedam tote graves, ut contra Catilinam et
alique Antoniane; multe varie, ut de responsis haruspicum, ut pro
Cluentio
, ut pro Milone. Longum esset singula persequi et per
omnes orationes eius vagari. Illud dixisse sat erit: ex tanta
multitudine studiosorum hominum, qui vel in eius etate fuerunt
vel postea secuti sunt, neque dicendo adhuc quispiam Ciceronem
equavit neque scribendo proximus accessit.
Una tantum in re audientibus gravem fuisse dicunt, quod de
se ac de illo consulatu suo plurimum loquebatur. Sed hec certe
necessarium erat contra invidentes carpentesque repetere, et
habebant medicinam quod nemo in laudibus ceterorum homi-
num magis profusissimus umquam fuit, nemo aliorum commen-
dationibus detraxit minus. Laudabat se nonnunquam; at Cato-


pagina successiva »
 
p. 478