BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Georgica » Bruni, Leonardo Vita Ciceronis - p. 480

Bruni, Leonardo

Vita Ciceronis


nem, Lucullum, Hortensium, Pompeium et ceteros prestantes in
re publica viros coetaneos suos in celum tollebat. Dixit aliquid
de facultate dicendi; at Platonis dialogos sic scriptos aiebat, ut si
Iupiter loqui vellet, non aliter loqueretur
; Aristotelem flumen
aureum
vocitabat; Theophrasti libros suas delitias esse dice-
bat; Demostheni tantum tribuit, ut Antonianas orationes, in
quibus maxime nixus est, ob illius honorem Philippicas appella-
rit; de ipso etiam ad Brutum scribens illum multa in dicendo
perficere, se multa conari: illum posse, se velle asserit. Nam M.
quidem Varronem et libros eius tantis laudibus extulit, ut sibi
ipsi et suis nullam fecisse reliquam videatur. Quis igitur veras eius
laudes non libenter audiat, qui nemini unquam inviderit, et
aliorum laudes tam avide complectatur? Nimis profecto insolen-
tes fastidiosique sumus: virtutes ab hominibus ad unguem
exigimus; eos de illis ipsis loqui non toleramus. Sed non est
propositi nostri causam agere, sed vitam moresque describere. Ad
rem igitur redeamus.
Ex patrociniis neque dona neque mercedem ab ullo recepit.
Munera a Siculis ultro ingentia magnificaque delata constantis-
sime renuit, eo dumtaxat contentus, ut edilitatem suam transmis-
sione frumentaria, nec illa quidem gratuita, adiuvarent. In re-
spondendo lacessendoque ex tempore acutissimus fuit. Clodio
obiectanti quod iudices ei non crediderant, sibi credidisse respon-
dit, at non illi, quoniam antequam absolverent, pecunias voluis-
sent. Metello in contione sepius interroganti, quis pater eius
fuisset, matrem difficilius relatu hoc illi fecisse respondit: nam
Metelli mater parum pudica habita fuerat. Hortensio, cui
Verres sphingem donaverat, se quiddam obscure dictum non
intelligere dicenti, domi sphingem habere cavillatus est.


pagina successiva »
 
p. 480