BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Cor » Bruni, Leonardo Vita Ciceronis - p. 482

Bruni, Leonardo

Vita Ciceronis


loco et risu in omni vita pene intemperanter usus est,
acumenque ingenii mirifica condimenta iocanti suppeditabat. In
causa Murene in Catonem et opiniones illas Stoicorum, que
paradoxa vocant, perpetua oratione iocatus tantum risum in
iudicio excitavit, ut fluerent omnibus lacrime, neque e iudicibus
neque e multitudine circumstantium quisquam sese recipere aut
continere posset. Catonem quoque exhilaratum dixisse ferunt:
«Quam ridiculum consulem habemus!» Erat enim tum Cicero
consul cum Murenam defendit. In causa quoque L. Flacci non
mediocriter profuisse iocus creditur in testibus refutandis.
Sed et in aliis numquam occasionem iocandi sibi oblatam
respuit. P. Cotta fuit professione quidem iurisconsultus, sed
hebetis ingenii minimeque scientie. Is testis in quadam causa
productus et de re interrogatus, se nihil scire respondit. Tum
Cicero ad eum «Siste, inquit, tu fortasse de iure te interrogatum
credidisti
». Nec minus venuste in L. Cottam censorem iocatus
est. Nam cum negotia obeunti in foro et tandem sitienti aqua ad
potum fuisset oblata, amicos vocavit et circumtegere se iussit, ne,
si censor sciret eum aquam potare, senatu amoveret. Erat enim
Cotta censor de vinositate famosus, at censores solebant vinosos
senatu amovere. Sed neque a Cesare iam dictatore lacessendo
abstinuit. Nam cum ille predia parvo admodum pretio Servilie
vendidisset, multis ut fit vilitatem mirantibus: «At quo melius,
inquit,
empta sciatis, tertia deducta est
». Illa namque filiam
suam nomine Tertiam Cesari conciliasse et ad eum duxisse
putabatur. Prolixam certe haberet materiam siquis ista colligere
ac prosequi vellet. Sunt enim pene innumerabilia eius dicta: non
enim amicis, non inimicis, non domesticis, non sibi ipsi in hoc
urbanitatis genere umquam pepercit.
Hanc eius letitiam iucunditatemque nature domestice mole-
stie ad extremum turbarunt, de quibus, ut lucidius intelligi possit,


pagina successiva »
 
p. 482