BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Telesio, Bernardino Quod animal universum ab unica animae substantia gubernatur - p. 57

Telesio, Bernardino

Quod animal universum ab unica animae substantia gubernatur. Contra Galenum



Quae in iracundia verecundiaque homini eveniunt animal uno a spiritu
gubernari declarant, et verecundiam eandem iracundiae esse. -
Caput XXVI.


Iracundia effervescente cor quidem summopere immutari, longe
nimirum calidius fieri longeque et vehementius et crebrius pulsare, at
non ipsum solum, sed reliquae corporis partes omnes multo calidiores
rubicundioresque et multo etiam robustiores et ad motum promptio-
res, et oculi grandiores turbulentique et veluti malum minitantes (et si
Theophrasto credimus) est e quibus flammae effluere, atque quae
sentit intellegitque substantia minus sentire deteriusque intelligere vi-
detur. Haec qui cordis natura indignata vindictaeque libidine accensa
evenire queant, intelligere non licet: esto enim vindictam illa moliente
vehementius pulset et calidius fiat cor, itaque copiosiorem calidiorem-
que in partes effundat sanguinem, et propterea eae magis incalescant
rubicundioresque fiant, non certe robustiores et ad motum promptio-
res fient, quin languidiores minusque ad motum promptae. Ita enim in
febribus, in quibus calidissimum fit cor, vehementissimeque et creber-
rime pulsat, perpetuo evenire videtur; robustiores et ad motum promp-
tiores ut fiant partes, haudquaquam copiosior calidiorque a corde in
arterias sanguis immittendus et ab iis in partes apportandus, sed in ner-
vos, quorum opera motus fit omnis, quae ipsos flectit intenditque sub-
stantia copiosior motusque aedendi appetentior influat oportet. Minus
etiam quovis calore affecto corde et quavis pulsante vi, qui tanta in
oculis immutatio fiat, quorum scilicet humores, in quibus immutatio
fit omnis, nulla subit arteria, et nihil Galeno cerebri natura et sub-
stantia omnino quae sentit intellegitque cordis naturae labores affectio-
nesque cum percipiat, nihil omnino quantumvis ea affecta et quovis
modo cor commovente minus sentiat deteriusque intelligat; at vero si
iracundia vindictaeque appetitus spiritui assignetur, qui haec eveniant
omnia, ipsis intueamur oculis. Illatum nimirum malum illatamque iniu-
riam propulsandi puniendique summo spiritus flagrans desiderio, quie-
scere seseque in propria sede continere non potest, sed vindictam mo-
liens paransque sese inde quascumque in partes, et in externas prae-
sertim, quae scilicet robustius commovendae sunt, effundit; itaque gran-


pagina successiva »
 
p. 57 [255]