BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Biblia, Is » Hyginus Astronomicon [1535] - p. 82

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1535]


midiam vitam; itaque alternis diebus eorum quemque lucere.

Cancer

Hic dicitur Iunonis beneficio inter astra collocatus, quod, cum Hercules
contra Hydram Lerneam constitisset, ex palude pedem eius mordicus ar-
ripuisset; qua de re Herculem permotum eum interfecisse. Iunonem au-
tem inter sidera constituisse, ut esset cum duodecim signis, quae maxime
Solis cursu continentur. In eius deformationis parte sunt quaedam qui
Asini appellantur, a Libero in testa Cancri duabus Stellis figurati. Liber enim, a Iunone furo-
re obiecto, dicitur mente captus fugisse per Thesprotiam, cogitans ad Iovis Dodonei tem-
plum pervenire, unde peteret responsum, quo facilius ad pristinum statum mentis per-
veniret. Sed cum venisset ad quandam paludem magnam, quam transire non posset, de
quibusdam duobus asellis obviis factis dicitur unum deprehendisse eorum et ita esse trans-
uectum, ut omnino aquam non tetigerit. Itaque cum venisset ad templum Iuppitris Do-
donaei, statim dicitur furore liberatus et asellis gratiam retulisse et inter astra eos
conlocasse. Nonnulli etiam dixerunt Asino illi, quo fuerat vectus, vocem humanam de-
disse. Itaque postea cum Priapo deo contendisse de natura et victum ab eo interfectum. Pro
quo Liberum eius misertum in sideribus annumerasse; et ut sciretur id pro deo, non pro
homine timido (quia Iunonem fugerit) fecisse, supra Cancrum constituit, qui deae benefģ-
cio fuerat affixus astris. Dicitur etiam alia historia de Asellis; ut ait Eratosthenes, quo tem-
pore Iupiter, bello Gygantibus indicto, ad eos obpugnandos omnes deos convocavit,
venisse Liberum patrem, Vulcanum, Satyros, Sylenos asellis vectos. Qui cum non longe
ab hostibus abessent, dicuntur aselli pertimuisse, et ita pro se quisque magnum clamorem
et inauditum Gygantibus fecisse, ut omnes hostes eorum clamore in fugam se conver-
tent et ita sint superati. Huius similis est historia de buccina Tritonis. Nam hic quoque
fertur, cum concham inventam excavasset, secum ad Gygantas tulisse et ibi sonitum quem-
dam inauditum per concham misisse. Hostes autem veritos ne qua esset immanis fera
ab adversariis adducta, cuius esset ille mugitus, fugae se mandasse, et ita victos hosti-
um potestatem pervenisse.

Leo

Hic dicitur ab Iove inter astra constitutus, quod omnium ferarum princeps esse existimatur.
Nonnulli etiam hoc amplius dicunt, quod Herculis prima fuerit haec certatio et quod
eum inermis interfecit. De hoc et Pisandrus et complures alii scripserunt. Cuius simula-
crum, proxime est virgini, Sed icona nota aliae VII Stellae ad caudam Leonis in triangulo collocatae,
quas crines Beronices esse Conon Samius mathematicus et Callimachus dicit. Cum Ptole-
maeus Beronicen Ptolomaei et Arstonis fģliam sororem suam duxisset uxorem, et paucis
post diebus Asiam oppugnatum profectus esset, vovisse Beronicen, si victor Ptolomaeus
redisset, se detonsuram crinem; quo voto donatum crinem in Veneris Arsinoes icona nota Con-
fintidis posuisse templo, eumque postero die non comparuisse. Quod factum cum rex aegre
ferret Conon mathematicus (ut diximus) cupiens inire gratiam regis, dixit crinem in-
ter sidera videri collocatum et quasdam vacuas a figura septem Stellas ostendit, quas esse
crinem fģngeret. Hanc Beronicen nonnulli cum Callimacho dixerunt equos alere et ad
Olympia mittere consuetam. Alii dicunt hoc amplius Ptolomaeum Beronices patrem,
multitudine hostium perterritum, fuga salutem petisse; fģliam autem saepe consuetam insiliisse in equum
et reliquam copiam exercitus copiam constituisse et complures hostium interfecisse, reliquos in
fugam coniecisse; pro quo etiam Callimachus eam magnanimam dixit. Eratosthenes
autem dicit et virginibus Lesbiis dotem quam cuique relictam a parente nemo solveret, iussisse red-
di, et inter eas constituisse petitionem.

Virgo

Hanc Hesiodus Iovis et Themidis filiam dicit; Aratus autem Ascrei et Aurorae filiam
existimat, quae eodem tempore fuerit cum aurea saecula hominum; et eorum principem fu-
isse demonstrat; propter diligentiam et aequitatem iustitiam appellatam; neque illo tempore
ab hominibus exteras nationes bello lacessitas esse, neque navigio quemquam usum esse,


pagina successiva »
 
p. 82