BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1535]


sed agris colendis vitam agere consuevisse. Sed post eorum qui sint nati, eos minus offi-
ciosos, magis avaros coepisse fieri, quare minus iustitiam inter homines fuisse conversatam. De-
nique eam pervenisse usque eodum diceretur Heu heu genus hominum icona nota natum. Itaque iam
non potuisse pati amplius et sidera evolasse. Sed hanc alii Fortunam, alii Cererem dixe-
runt, et hoc magis non convenit inter eos, quod caput eius nimium obscurum videtur. Non-
nulli etiam Erigonen Icarii filiam dixerunt, de qua supra diximus. Alii autem Apollinis fģliam
ex Chrisothemi natam, et infantem Parthenon nomine dictam; eamque, quod parva interierit,
ab Apolline inter sidera collocatam.

Scorpius

Hic propter magnitudinem membrorum in duo signa dividitur, quorum unius effi-
giem nostri Libram dixerunt. Sed omnino totum signum hac de causa statutum assig-
natur, quod Orion cum venaretur, et in eo exercitatissimum se esse confideret, dixisse etiam
Dianae et Latonae se omnia, quae ex Terra oriuntur, interficere valere. Quare Terram permotam
Scorpionem eduxisse, qui eum interfģcere, demonstratur. Iovem autem utriusque animum admi-
ratum, Scorpionem inter astra conlocasse, ut species eius hominibus documento esset, ne quis
eorum aliqua re sibi confideret. Dianam autem propter studium Orionis petisse a Iove, ut
idem illi beneficium daret petenti, quod Terrae ultro tribuisset. Itaque eum ita constitutum, ut cum Scor-
pius oriatur, Orion occidat.

Sagictarius

Hunc complures Centaurum esse dixerunt; alii autem hac de causa negaverunt, quod nemo
Centaurus sagittis sit usus. Hic autem quaeritur cur equinis cruribus sit deformatus et
caudam habeat ut Satyri. Dicunt enim non nulli hunc esse Crotum nomine, Euphemes
Musarum nutricis filium. Ut ait Sositheus tragoediarum scriptor, eum domicilium in monte Helico-
ne habuisse et cum Musis solitum delectari, nonnumquam etiam studio venationis exerceri. Itaque
pro merita diligentia magnam laudem assecutum; nam et celerrimum in sylvis et acutissimum in
Musis factum esse. Pro quo studio illius petisse Musas ab Iove ut in aliquo astrorum numero de-
formaretur. Itaque Iovem fecisse: ut cum omnia illius artificia uno corpore vellet significare, cru-
ra eius equina fecisse, quod equo multum sit usus; et Sagictas pro ingenio adiunxisse, ut ex
his acumen et celeritas esse videretur. Caudam satyricam in corpore fixisse, quod iam non minus
hic Musis, quam Liber Satyris sit delectatus. Ante huius pedes Stellae sunt paucae et in rotundo
deformatae: quas coronam eius ut ludentis abiectam nonnulli dixerunt.

Capricornus

Huius effģgies similis est Aegipani. Quem Iuppiter, quod cum eo erat nutritus, in side-
ribus esse voluit, ut Capram nutricem, de qua ante diximus. Hic etiam dicitur, cum
Iuppiter Titanas oppugnaret, primus obiecisse hostibus timorem qui Paniskos
appellatur, ut ait Eratosthenes. Hac etiam de causa huius inferiorem partem piscis esse for-
mationem, quod muricibus id est maritimis conchiliis hostes sit iaculatus pro lapidum
iactatione. Aegyptii autem sacerdotes et nonnulli dicunt poetae eum, cum plures dii in Aegy-
ptum convenissent, repente venisse eodem Typhona, acerrimum gyganta et maxime de-
orum inimicum. Quo timore permotos in alias figuras se convertisse; Mercurium
factum esse Ibin, Apollinem autem, quae Threicia avis est et grus dicitur, Dianam cato simula-
tam. Quibus de causis Aegyptios ea genera violari non sinere demonstrant, quod deo-
rum imagines dicantur. Eodem tempore Pana dicunt in flumen se deiecisse et posteri-
orem partem corporis effģgiem piscis, alteram autem hirci fecisse et ita a Typhone pro-
fugisse. Cuius cogitatum Iovem admiratum effģgiem eius inter sidera fģxisse.

Aquarius

Hunc complures Ganymedem esse dixerunt, quem Iuppiter propter pulchritudinem
corporis erectum parentibus, deorum ministrum fecisse existimatur. Itaque ostenditur
ut aquam aliquo infundens. Hegesianax autem Deucaliona dicit esse, quod eo regnante tan-
ta vis aquae se de Caelo profuderit, ut cataclysmus factus esse diceretur. Eubulus autem Cecropem
demonstrat esse, antiquitatem generis commemorans et ostendens, antequam vinum traditum sit homi-
nibus, aqua in sacrificiis deorum usos esse, et ante Cecropem regnasse quam vinum sit inventum.


pagina successiva »
 
p. 83