BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - De lingua latina » Hyginus Astronomicon [1535] - p. 84

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1535]



Ictus

Diogenites Erithracus ait quodam tempore Venerem cum Cupidine filio
in Syriam ad flumen Euphraten venisse, et eodem loco repente Typhona gy-
gante, de quo supra diximus, apparuisse; Venerem autem cum filio in flu-
men se proiecisse et ibi figuram piscium forma mutasse: quo facto, pericu-
lo esse liberatos. Itaque postea Syros, quae in his locis sunt proximi, destitu-
isse pisces esitare, quod vereantur eos capere, ne simili causa deorum praesidia inpugnare
videantur, aut eos ipsos captare. Eratosthenes autem ex eo Pisce natos homines dicit, de quo
posterius dicemus.

Cetus

De hoc dicitur quod a Neptuno missus sit, ut Andromedam interfģceret, qua
ante diximus; sed quod a Perseo sit interfectus, propter immanitatem corporis et illius
virtutem inter sidera collocatus.

Eridanus

Hunc alii Nilum, complures etiam Oceanum esse dixerunt. Qui autem Nilum volunt
vocari, propter magnitudinem eius et utilitatem aequissimum esse demonstrant,
praeterea quod infra eum quaedam Stella sit, clarius ceteris lucens, nomine Cano-
pos appellata. Canopos autem insula flumine aluitur Nilo.

Lepus

Hic dicitur Orionis canem fugere venantis. Nam cum, ut oportebat, eum ve-
natorem finxissent, voluerunt etiam hoc significare aliqua de causa: itaque Le-
porem ad pedes eius fugientem finxerunt. Quem nonnulli a Mercurio con-
stitutum dixerunt, eique datum esse, praeter caetera genera quadrupedum, ut alios
pareret, alios haberet in ventre. Qui autem ab hac causa dissentiunt, negant
tam nobilem et tam magnum venatorem, de quo et ante in Scorpionis signo diximus,
oportere fingi Leporem venari. Callimachum quoque accusari quod, cum Dianae scribe-
ret laudes, eam Leporem sanguine gaudere et eos venari dixisset. Itaque Oriona cum Tau-
ro decertantem fecerunt. Leporis autem hanc historiam memoriae prodiderunt: apud
antiquos in insula icona nota Lero nullum Leporem fuisse, sed ex eorum civitate adolescentium
quemdam, studio generis inductum, ad exteris finibus Leporem foeminam praegnantem
attulisse et ad eius partum diligentissime ministrasse. Itaque cum peperisset, compluribus
eius civitatis studium incidisse et partim pretio, partim beneficio mercatos omnes Lepo-
res alere coepisse. Itaque non longo intervallo tantam multitudinem Leporum procreatam, ut tota
insula ab his occupata diceretur. Quibus cum ab hominibus nihil daretur, in semina eo-
rum impetu facto omnia comederunt. Quo facto incolae calamitate affecti, cum fame forent
oppressi; communi consilio totius civitatis vix denique eos abegisse ex insula dicuntur. Itaque
Leporis postea fģguram in astris constituisse, ut homines meminissent nihil esse tam exoptan-
dum in vita, quin ex eo plus doloris quam laetitiae capere posterius cogerentur.

Orion

Hunc Hesiodus Neptuni fģlium dicit, ex Euriale Minois filia natum; concessum autem ei ut su-
per fluctus curreret ut in Terra, quemadmodum Iphiclo datum dicitur ut supra aristas
curreret nec eas infringeret. Aristonicus icona nota autem dicit quemdam Hyrea fuisse Thebis,
Pyndarus autem in insula Chio. Hunc autem, cum Iovem et Mercurium hospitio recepisset, petisse
ab eis ut sibi aliquid liberorum nasceretur. Itaque quo facilius petitum impetraret, bovem immo-
lasse et his pro epulis apposuisse. Quod cum fecisset, poposcisse Iovem et Mercurium quod co-
rium de bove fuisset detractum et quod fecerant urinae in corium infudisse, et id sub Terra poni
iussisse. Ex quo postea natum puerum, quem Hyreus e facto Uriona nomine appella-
vit; sed venustate et consuetudine factum esse ut Orion vocaretur. Hic dicitur Thebis Chium
venisse et ibi Oenopionis fģliam Meropen per vinum cupiditate incensus conpressisse.
Pro quo facto ab Oenopione excaecatus et de insula eiectus existimatur Lemnum
ad Vulcanum pervenisse et ab eo quemdam ducem Cedaliona nomine accepisse. Quem
collo ferens dicitur ad Solem venisse et ab eo sanatus, ut se ulcisceretur, Chium revertisse.


pagina successiva »
 
p. 84