BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plinius Secundus, Gaius - Naturalis historia » Hyginus Astronomicon [1535] - p. 85

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1535]


Oenopiona autem a civibus sub Terra custoditum esse. Quem postquam se invenire posse despera-
ret Orion, in insulam Cretam pervenisse, et ibi venari coepisse cum Diana, et ei pollice-
ri quae supra diximus, et ita ad sidera pervenisse. Nonnulli autem aiunt Oriona cum Oe-
nopione prope nimia coniunctum amicitia vixisse, et quod ei noluerit suum studium
in venando probare, Dianae quoque pollicitum quae supra diximus; et ita interfectum.
Alii dicunt cum Callimacho, cum Dianae vim voluerit afferre, ab ea sagitis esse confix-
um et ad sidera propter venandi consimile studium deformatum. Ister autem dicit Oriona
a Diana esse dilectum et pene factum ut ei nupsisse existimaretur. Quod cum Apollo aegre
ferret et saepe eam obiurgans icona nota hoc fecisse, natantis Orionis longe caput solum videri
conspicatus, contendit cum Diana eam non posse sagittam mittere ad id quod nigrum
in mari videretur. Quae cum vellet in eo studio maxime artifģcem dici, Sagitta missa
caput Orionis traiecit. Itaque cum fluctus interfectum ad litus adiecsset et se eum Diana
percussisse plurimum doleret, multis eius obitum prosecuta lachrymis, inter sidera sta-
tuisse existimatur. Sed quae post mortem eius Diana fecerit, in eius historiis dicemus.

Canis

Hic dicitur ab Iove custos Europae adpositus esse et ad Minoa pervenisse.
Quem Procris Cephali uxor laborantem dicitur sanasse et pro eo benefi-
cio Canem munere accepisse, icona nota quod illa studiosa fuerit venationis et quod
Cani fuerat datum ne ulla fera praeterire eum posset. Post eius obitum Canis
ad Cephalum pervenit, quod Procris eius fuerat uxor. Quem ille ducens
secum Thebas pervenit. Ibi erat vulpes, cui datum dicebatur ut omnes canes effugere posset.
Itaque cum in unum pervenissent, Iuppiter nescius quod faceret (ut Histrius icona nota ait) utrosque in
lapidem convertit. Nonnulli hunc canem Orionis esse dixerunt, et quod studiosus fu-
erit venandi, cum eo Canem quoque inter astra conlocatum; alii autem icona nota Icari Canem esse di-
xerunt, de quo ante diximus. Quae multa proposita suos habent auctores. Sed Canis ha-
bet in lingua stellam unam quae ipsa Canis appellant. In capite autem altera quam
Isis suo nomine statuisse existimat, Sirion appellasse propter flammae candorem
quod eiusmodi sit ut praeter caeteras lucem videantur. Itaque quo magis ea cognosceret
Sirion appellasse.

Procyon

Hic ante maiorem Canem exoriri videtur, sed a nonnullis Orionis esse existimatur.
Hac etiam de causa Procyonen appellatum, sed iisdem omnibus historiis qui-
bus superior Canis annumeratur.

Argo

Hanc nonnulli propter celeritatem Argo dixerunt Grece appellatam; alii quod Ar-
gus eius fuerit invetor. Hanc autem primam in mari fuisse complures dixerunt,
et hac re maxime Stellis esse figuratam. Hanc navem factam Pindarus ait in Mag-
nesiae oppido, cui Demetrias nomen est, Callimachus autem in isdem finibus ad Ap-
ollinis Actii templum, quod Argonautae proficiscentes statuisse existimantur in eo lo-
co qui Pagasae vocatur, ideo quod navis Argo ibi primum conpacta dicitur, quod est
Grece pagase. Homerus hunc eumdem locum in Thessaliae finibus esse demonstrat; Ae-
schylus autem et nonnulli aiunt a Minerva quamdam materiam loquentem eodem
esse coniunctam. Sed huius non tota effģgies inter astra videtur; divisa enim est a puppi
usque ad malum, significans ne homines navibus fractis pertimescerent.

Centaurus

Hic dicitur nomine Chiron Saturni e Philyrae filius esse, qui non modo caeteros Centau-
ros, sed homines quoque iustitia superasse, Aesculapium et Achillem nutrisse existimatur.
Pietate igitur et diligentia effecit ut inter astra numeraretur. Apud hunc Hercules cum diverte-
retur et simul cum Chirone sedens Sagittas consideraret, fertur una eorum decidisse supra pedem Chi-
ronis et ita eum interfecisse. Alii autem dicunt Centaurum miratum quod tam brevibus sagittis tam mag-
na
corpora Centaurum interfecerit, ipsum contendere arcum conatum, itaque ex eius manu Sagittam


pagina successiva »
 
p. 85