BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Philo Alexandrinus - De opificio mundi » Hyginus Astronomicon [1535] - p. 105

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1535]


quicumque, ut ante diximus, ad ipsum caput Draconis habitant, ita longo die utuntur ut
eis ne tertia quidem horae pars in unaquaque nocte his obtingat. Itaque Aratus ait:
Κείνηπον κεφαλή τῇ νήχεται ῆχί περ ἀκρὰι
μίσγονται δύσιες τε και ἀνγολὰι ἀλλήλοισι
.
Item Cicero dicit quod caput hic paulum sese subitoque recondit,
Ortus ubi atque obitus parte admiscentur in una.
De hoc Homerus quoque in Odyssea ita brevem noctem esse dicit, ut pastores, cum alii
exigant, alii reducant pecus, possint alius alium audire, cum unus propter noctem pe-
cus reducat, alter propter lucem exigat. Sed nos ad propositum revertamur.

<Circulus Hiemalis>

Tertius ab Aestivo Circulo, qui Hyemalis vocatur, his corporibus et eorum par-
tibus finitur. Nam medium Capricornum dividens et pedes Aquarii, per
caudam Pistricis ut traiectus videtur. Dividit etiam Leporem fugientem a
cruribus et quadam parte corporis, et Canis sequentis pedes et Navis ipsi-
us puppim, Centaurique cervices a reliquo corpore dividit. Scorpionis ex-
trema cauda, quod acumen vocatur, eodem Circulo coniungitur. Sagittarii arcus eodem
Orbe deformatur. Huius Orbis infra Terram sunt de partibus octo partes quinque, supra
Terram autem tres. Itaque fit brevior dies nocte, ut ante demonstravimus.

<Circulus Zodiacus>

Quartum Circulum Zodiacum esse Aratus demonstrat; de quo ante diximus
et posterius dicemus. Sed Aratus non, ut reliqui astrologi, ab Ariete duode-
cim signa demonstrat, hoc est vere incipiente, sed a Cancro, hoc est ipsa aesta-
te. Nos autem, quoniam ab Ariete incipimus, ita protinus dicemus. In hoc
enim Circulo sic duodecim signa figurantur; Aries, Taurus, Gemini: in his tribus signis
ver demonstratur et Aequinoctium vernum. Cancer, Leo, Virgo: in his tribus signis maxime
aestas conficitur, sed Sol incipit a Virgine iam transire ad Aequinoctium autumnale. Che-
lae, Scorpius, Sagittarius: in his tribus signis autumnus efficitur et Aequinoctium autum-
nale. Capricornus, Aquarius, Pisces: in his tribus signis Sol Hyemem conficere demon-
stratur. Et si icona nota nulla sunt signa XII, sed XI ideo quod Scorpio magnitudine sui corporis
duorum locum occupat signorum, e quibus prior pars Chelae, reliqua autem Scorpio
vocatur. Priores enim astrologi, cum omnes res ad XII partes revocarent, ut men-
ses et horas et latitudinem signorum, itaque et signa, per quae res omnes significantur, XII
voluerunt esse.

<Arcticus, Antarcticus et Lacteus Circulus>

Sed quoniam, VII Circulis in proemio propositis, de quatuor Circulis men-
tionem fecimus, ne septem ex ordine demonstratis, aliquid a nobis obscu-
rius dictum videatur, de septem superant III, Arcticos, Antarcticos et ille qui
Lacteus vocatur. Itaque de his dicere incipiemus. Arcticon igitur Orbem susti-
net caput Draconis cum reliqua corporis parte. Cepheus autem pectore suo Circulum
iungit. Eodem Orbe nituntur et pedes maioris Ursae, praeterea sedile Cassiepeiae cum pe-
dibus eius nititur ipso Circulo et dextro pede genuque sinistro et pedis prioribus digi-
tis is qui Engonasin vocatur, et manus sinistra Bootis exteriore parte Circuli pervenit
coniuncta. Ad Antarcticon autem Circulum pervenit extrema Navis Argo pedesque Cen-
tauri posteriores adiunguntur, priores autem prope contingere et Ara videtur prope affìxa
et Eridani Fluminis extrema significatio.
Reliquum est nobis diffinire quem supra Lacteum Orbem demonstravimus.
Ipse enim dividit Oloris extremam sinistram pennam, quae extra Aestivum
pervenit finem. Praeterea transit manum dextram Persei et, ab humero sini-
stro Aurigae perveniens sub manum eius dextram, et Geminorum genua et
pedes eius signi quod Procyon vocatur. Hinc dividens Aequinoctialem et Aestivum Circu-
lum, tangit extremum finem mali, qui in Argo Nave defixus videtur; deinde rursus reve-
rtens, genua Centauri dividit a reliquo corpore et extremam caudam terminal Scor-
pionis et arcum medium Sagittarii et Aquilae dimidiam partem, per eius transiens pennas.


pagina successiva »
 
p. 105