BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Philo Alexandrinus - De opificio mundi » Hyginus Astronomicon [1535] - p. 70

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1535]



Arctos Minor

Hanc Aglaosthenes, qui Naxica conscripsit, ait Cynosuram esse, unam de Io-
vis nutricibus ex Idaeis nymphis; ab eius quoque nomine et urbem quae He-
stiaea vocatur, a Nicostrato et sodalibus eius constitutam, et portum qui ibi
est, et agri maiorem partem Cynosuram appellatam. Hanc autem inter Cu-
retas fuisse, qui Iovis fuerunt administri. Nonnulli etiam Helicen et Cynosu-
ram nymphas esse Iovis nutrices dicunt; et hac re etiam pro beneficio in Mundo collo-
catas, et utrasque Arctos nuncupatas, quas nostri Septentriones dixerunt. Sed maiorem Ar-
ctum complures plaustro similem dixerunt, amaxan Graeci appellaverunt; cuius haec
memoriae prodita est causa. Initio qui sidera perviderunt et numerum Stellarum in una
quaque specie corporis constituerunt, et non Arctum, sed Plaustrum nominaverunt. Ex septem
Stellis duae quae pariles et maxime in uno loco viderentur, pro bobus haberentur, reli-
quae vero quinque figuram plaustri simularent. Itaque et quod proximum huic est signum
Boetem nominari voluerunt, de quo posterius plura dicemus. Aratus quidem non hac
re Boeten, nec illud Plaustrum dicit appellari, sed quod Arctus videatur ut plaustrum cir-
cum polum, qui Boreus appellatur, versari, et Boetes agitare eam dicatur. In quo non me-
diocriter videtur errare. Postea enim, de VII Stellis, ut Parmeniseus ait, quinque icona nota sunt a qui-
busdam astrologis constitutae, ut Ursae species non septem Stellis perfģceretur. Itaque et ille,
qui antea plaustrum sequens Boetes appellabatur, Arctophylax est dictus, et isdem tem-
poribus quibus Homerus fuit, haec Arctos est dicta. De septemtrionibus ille enim dicit hanc
utroque nomine et Arctum et Plaustrum nominari; Bootis autem nusquam meminit Arctophy-
laca dici. Incidit etiam compluribus erratio, quibus de causis minor Arctus Phoenice appel-
laretur, et illi qui hanc observant verius et diligentius navigare dicantur: et quare, si haec
sit certior quam maior, non omnes hanc observent. Qui non intellegere videntur, de qua
historia sit profecta ratio ut Phoenice diceretur. Thales enim, qui diligenter de his rebus
exquisivit et hanc primus Arcton appellavit, natione fuit Phoenix, ut Herodotus Milesius
dicit. Igitur omnes qui Peloponnesum incolunt, priore utuntur Arcto; Phoenices quam
a suo inventore acceperunt, observant, et hanc studiosius perspiciendo diligentius navi-
gare existimantur, et vere eam ab inventoris icona nota nomine Phoenicen appellant.

Serpens

Hic vasto corpore ostenditur inter duas Arctos conlocatus. Qui dicitur aurea mala He-
speridum custodisse et ab Hercule interfectus, ab Iunone inter sidera collocatus, quod
illius opera Hercules ad eum est profectus. Qui hortum Iunonis tueri solitus existimatur.
Ait enim Pherecides, Iunonem cum duceret Iuppiter uxorem, Terram invenisse serentem
aurea mala cum ramis. Inde Iunonem admiratam petisse a Terra ut in suis hortis sereret,
qui erant usque ad Atlantem montem. Cuius filiae cum saepius de arboribus mala decer-
perent, Iuno dicitur hunc ibi custodem posuisse, hoc etiam signi erit, quod in sideribus
supra eum draconem Herculis simulacrum ostenditur, ut Eratosthenes demonstrat;
quare quodvis licet intellegere hunc maxime draconem dici. Nonnulli etiam dixerunt
hunc Draconem a Gigantibus Minervae obiectum esse, cum eos obpugnaret; Minervam
vero arreptum draconem contortum ad sidera iecisse et ad ipsum axem Caeli fģxisse. Ita-
que adhuc eum inplicato corpore videri, ut nuper ad sidera perlatum. icona nota

Arctophilax

De hoc fertur ut sit Archas nomine, Calistonis et Iovis fģlius, quem dicitur Licaon,
cum Iuppiter ad eum in hospitium venisset, cum alia carne concisum pro
epulis apposuisse. Studebat enim scire si deus esset, qui suum hospitium de-
sideraret. Quo facto, non minori poena est adfectus. Nam statim Iuppiter, men-
sa proiiecta, domum eius fulmine incendit; ipsum autem in figuram lupi convertit. At
pueri membra collecta et composita in unum dedit cuidam Aetolorum alendum. Qui
adolescens factus in sylvis cum venaretur, inscius vidit matrem in Ursae speciem conver-


pagina successiva »
 
p. 70