BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Hyginus Astronomicon [1535] - p. 73

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1535]



Engonasin

Hunc Erathostenes Herculem dicit, supra Draconem conlocatum, de quo an-
te diximus, eumque paratum ut ad decertandum, sinistra manu pellem leo-
nis, dextra clavam tenentem. Conatur interficere Draconem Hesperidum
qui numquam oculos opervisse somno coactus existimatur, quo magis
custos adpositus esse demonstratur. De hoc etiam Panyasis in Heraclea dicit. Horum
igitur pugnam Iuppiter admiratus, inter astra constituit. Habet enim Draco caput erectum,
Hercules autem dextro genu nixus, sinistro pede capitis eius dextram partem opprime-
re conatur; dextra manu sublata ut feriens, sinistra proiecta cum pelle leonis, ut is quam
maxime dimicans appareat. Et si sit qui negat hic (ut Aratus) quicquam posse demon-
strari, tamen conabimur ut aliquid verisimile dicamus. Aratus autem, ut supra diximus,
hunc Cetea Licaonis fìlium, Megistus patrem, dicit esse. Qui videtur ut lamentans filiam
in Ursae figuram conversam, genu nixus palmas adversas tendere ad Coelum, ut eam si-
bi dii restituant. Hegesianax autem Thesea dixit esse, qui Troezene saxum extollere vide-
tur, quod existimatur Aegaeus sub eo saxo Pelopium ensem posuisse, et Aethrae Thesei ma-
tri praedixisse ne ante eum Athenas mitteret quam, lapide sublato sua virtute, potuisset
gladium referre. Itaque niti videtur quam altissime potest ut extollat. Hac etiam de causa
nonnulli Lyram, quae proxima est ei signo collocata, Thesei esse dixerunt, quod ut erudi-
tus omnium artium, Lyram quoque didicisse videbatur. Id quoque et Anacreon dicit:ἀγχῆ
Θήσεος ἔστο λύρη
. Alii dicunt Thamirim a Musis excaecatum, ut supplicem ad genua iacen-
tem. Dicunt alii Orphea a Thraciis mulieribus interfìci, quod viderit Liberi Patris initia.
Aeschylus autem, in fabula quae inscribitur Prometheos Lyomenos; Herculem ait esse, non
cum Dracone, sed cum Liguribus depugnantem. Dicit enim, quo tempore Hercules a
Geryone boves abduxerit, iter fecisse per Ligurum fines; quos conatos ab eo abducere pe-
cus, manus contulisse et quam plures eorum sagittis confixisse. Sed postquam Herculi te-
la defecerint, multitudine barbarorum et inopia armorum defessum, se ingeniculasse, mul-
tis iam vulneribus acceptis. Iovem autem misertum filii curasse ut circa eum magna copia
lapidum esset; quibus se Herculem defendisse et hostes fugasse. Itaque Iovem similitu-
dinem pugnantis inter sidera constituisse. Hunc etiam nonnulli Ixiona brachiis vinctis esse
dixerunt, quod vim Iunoni voluerit adferre; alii Promethea in monte Caucaso vinctum. icona nota

Lyra

Lyra autem inter astra constituta est hac, ut Eratosthenes ait, de causa, quod
initio a Mercurio facta de testudine, Orpheo est tradita, qui, Caliopes et Oea-
gri filius, eius rei maxime studiosus fuit. Itaque existimatur suo artifìcio feras
etiam ad se audiendi causa allicuisse. Qui quaerens uxoris Euridices mortem,
ad inferos descendisse existimatur, et ibi deorum progeniem suo carmine laudasse, prae-
ter Liberum Patrem; hunc enim oblivione ductus praetermisit, ut Oeneus in sacrifìcio
Dianam. Postea igitur Orpheus, ut etiam plures dixerunt, in Olympo monte, qui Mace-
doniam dividit a Thracia, sed ut Eratosthenes ait, in Pangaeo sedens, cum cantu delecta-
retur, dicitur ei Liber Bacchas obiecisse, quae corpus eius decerperent interfecti. Sed alii di-
cunt, quod initia Liberi sit speculatus, id ei accidisse. Musas autem collecta membra sepul-
turae mandasse, et Lyram, quo maxime potuerunt benefìcio, illius memoriae causa figu-
ratam Stellis inter sidera constituisse Apollinis et Iovis voluntate, quod Orpheus Apollinem
maxime laudaret; Iuppiter vero filio benefìcium concessit. Alii autem dicunt Mercurium,
cum primum Lyram fecisset in Cyllene monte Arcadiae, septem chordas instituisse ad Atlan-
tidum numero, quod Maia una ex illarum numero esset, quae Mercurii est mater. Deinde
postea cum Apollinis boves abegisset, deprehensus ab eo, quo sibi facilius ignosceret, petenti
Apollini ut liceret se dicere invenisse Lyram, concessit, et ab eo virgulam quandam muneri ac-
cepit. Quam manu tenens Mercurius, cum proficisceretur in Arcadiam et vidisset duos dracones
inter se coniuncto corpore alium alium appetere, ut qui dimicare inter se viderentur, virgulam inter
utrumque proiecit; itaque discesserunt. Quo facto, eam virgulam pacis causa dixit esse constitutam.


pagina successiva »
 
p. 73