BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Hyginus Astronomicon [1535] - p. 76

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1535]


Gorgonis bellum administraret, quam Aegida Graeci appellaverunt. Itaque facto eo quod su-
pra declaravimus, Iuppiter Titanas superans regnum est adeptus, et reliqua ossa aegos ca-
prina pelle contecta anima donavit et Stellis figuratam memoriae commendavit; et po-
stea, quibus ipse vicerat tectus, Minervae concessit. Euhemerus ait Aegam quamdam fuisse
Panos uxorem; eam ab Iove conpressam peperisse quem viri sui Panos diceret fģlium;
itaque puerurn Aegyptam, Iovem vero Aegiochum appellatum. Qui, quod eam diligebat plu-
rimum, inter astra Caprae figuram memoriae causa conlocavit.

Ophiucus

Ophiuchus. Qui apud nostros scriptores Anguitenens dictus est, supra Scorpio-
nem constitutus, tenens manibus anguem medium corpus eius inplicantem.
Hunc complures Carnubutam dixerunt nomine, Getarum regem, qui sunt
in Mysia regione fuisse qui eodem tempore regno est potitus quo primum
semina frugum mortalibus tradita esse existimantur. Ceres enim cum sua beneficia lar-
giretur hominibus Triptolemum cuius ipsa fuerat nutrix in curru Draconum colloca-
tum qui primus hominumuna rota dicitur usus, ne cursu moraretur, iussit omnium
nationum agros circumeuntem semina partiri, quo facilius ipsi posteri que eorum a fero vi-
ctu segregarentur, qui cum pervenisset ad eum quem supradiximus Getarum regem ab
eo primum hospitaliter acceptus deinde non ut beneficiis advena et innocens sed ut
crudelissimus hostis insidiis captus, aliorumdum paratus est producere suoam pene per-
didit vitam Carnabuntae enim iussu cum draco unus eorum esset interfectus, ne cum Tri-
ptolemus sensisset insidias sibi parari currus praesidium sibi constituere speraret, Ceres eo
venisse et erepto adolescenti currum, Dracone altero subiecto reddidisse regem autem pro
coepto maleficio poena non mediocri affecisse narratur; Hegianax dicit Cererem memo-
riae hominum causa, ita Carnubutam syderibus figurasse, manibus tenete, ut inter-
ficere Draconem existimetur qui ita vixerat acerbe, ut iocundissimam sibi conscisceret
mortem. Alii autem Herculem esse demonstrant in Lydia apud flumen Sagarim, anguem
interficientem, qui et homines complures interficiebat et ripam frugibus orbabat. Pro
quo facto a regina Omphale quae ibi regnabat, multis ornatum muneribus Argos remis-
sum. Ab Iove vero propter fortitudinem inter sydera collocatum. Nonnulli etiam Trio-
pam Thessalorum regem dixerunt esse qui cum suum domicilium tegere conaretur, Ce-
teris ab antiquis collocatum, diruit templum. Pro quo facto a Cerere fame obiecta, nun-
quam postea frugibus ullis saturari potuisse existimatur novissime prope ad terminum
vitae, Dracone obiecto mala plurima perpessus, aliquando mortem adeptus, in astra Cere-
ris voluntate, est constitus. Itaque adhuc videtur eum Draco circumplexus aeterna me-
rentem afficere poena. Polizeius Rhodius hunc Phorbanta nomine demon-
strat, qui Rhodiis auxilio maximo fuisse demonstratur. Nam cum eorum insulam ser-
pentium multitudine occupatam, cives Ophiusam appellassent et in ea multitudine
ferarum, Draco fuisset ingenti magnitudine qui plurimos eorum interfecisset et patria de-
nique deserta carere coegisset, dicitur Phorbas Triope filius ex Hyocla icona nota Myrmydonis filia na-
tus eo tempestate delatus, omnes feras et eum Draconem interfecisse, qui cum maxime Apol-
lini dilectus esset locatus in coelo interficiens Draconem, laudis et memoriae causa vide-
tur. Itaque Rhodii quotiencunque a littore longius prodeunt classes, prius sacrificant Phor-
bantis adventui, ut illis talis eventus inopinatae virtutis accidat civibus qualis inscium
Phorbanta futurae laudis ad sydera gloriae pertulit casus. Complures etiam astrologi hunc
Aesculapium finxerunt quem Iupiter Apollinis causa inter astra collocavit. Aesculapius
enim cum esset inter homines et tantum medicina caeteris praestaret, ut non satis ei vi-
deretur hominum dolores levare nisi etiam mortuos revocaret ad vitam, novissime fer-
tur Hippolytum qui iniquitate novercae et inscitia parentis erat interfectus sanasse ita Era-
tosthenes dicit. Nonnulli Glaucum Minoos filium eius opera revixisse dixerunt, pro
quo, ut peccato, Iovem domum eius fulmine incendisse. Ipsum vero propter artificium


pagina successiva »
 
p. 76