BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Biblia, Is » Hyginus Astronomicon [1535] - p. 80

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1535]


ores trifariam diviserunt, tres angulos esse constitutos dixerunt.

Aries

Hic existimatur esse qui Phrixum transtulisse et Hellen ditctus est per Hel-
lespontum. Quem Hesiodus et Pherecydes ait habuisse auream pellem; de
qua alibi plura dicemus. Sed Hellen decidisse in Hellespontum et a Nep-
tuno compressam Paeona procreasse complures, nonnulli Edonum dix-
erunt. Praeterea Phrixum incolumem ad Aeetam pervenisse, Arietem
Iovi inmolasse, pellem in templo fixisse et Arietis ipsius effigiem ab Iove inter sidera con-
stitutam habere tempus anni quo frumentum seritur, id ideo quod ortum severit ante, quae
maxime fugae fuit causa. Et Eratosthenes ait Arietem ipsum sibi pellem auream detraxisse
et Phrixo memoriae causa dedisse, ipsum ad sidera pervenisse, quare, ut supra diximus,
obscurius videatur. Hunc autem nonnulli dixerunt in oppido Orchomeno, quod
est in Boetia, natum; alii in Salonum Thessaliae finibus procreatum. Alii dicunt Crethea et
Athamantem cum aliis compluribus Aeoli fģlios fuisse; nonnulli etiam Athamantis filium
Salamonem esse Aeoli nepotem esse dixerunt. Crethea autem habuisse Demodicen uxorem,
quam alii Biadicen dixerunt. Hanc autem Phrixi Athamantis filii corpore inductam
in amorem incidisse, neque ab eo ut sibi copiam faceret impetrare potuisse. Itaque necessa-
rio coactam, criminari eum ad Crethea coepisse, quod diceret ab eo vim sibi paene allatam,
et horum similia mulierum consuetudine dixisse. Quo facto Crethea, ut uxoris aman-
tem permotum, Athamanti ut de eo supplicium sumeret persuasisse. Nubem autem inter-
venisse, et ereptum Phrixum et Hellen eius sororem in Arietem posuisse et per Hellespontum quam
longissime posset perfugere iussisse. Hellen decidisse et ibi debitum naturae reddidisse.
Ex eius nomine Hellespontum appellatum. Phrixum Colchos pervenisse et, ut ante
diximus, Arietis interfecti pellem in tempio fixisse. Ipsum autem a Mercurio ad Athaman-
tem reductum, qui patri eius satisfecerit, eum innocentia confusum profugisse. Her-
mippus autem dicit, quo tempore Liber Affricam oppugnaverit, devenisse cum exercitu in
eum locum qui propter multitudinem pulveris Ammodes est appellatus. Itaque cum in
maximum periculum devenisset, quod iter necessario facere videbatur, accessit eo ut
aquae maxima penuria esset; quo facto exercitus ad defectionem maximam venire co-
gebatur. Qui quid agerent dum cogitant, Aries quidam fortuitu ad milites eorum errans
pervenit; quos eum vidisset, fuga praesidium sibi paravit. Milites autem, qui eum fuerunt
conspicati, et si pulvere et aestu pressi vix progrediebantur, tamen ut praedam ex flama
petentes, Arietem sequi coeperunt usque ad eum locum, qui Iovis Ammonis postea templo
constituto est appellatus. Quo cum pervenissent, Arietem quem consecuti fuerant, nusquam
invenire potuerunt; sed, quod magis his fuerat optandum, aquae magnam copiam in
eo loco nacti sunt, corporibusque recuperatis, Libero statim nunciaverunt. Qui gavisus ad
eos fģnes exercitum deduxit et Iovis Ammonis templum eum arietinis cornibus simula-
chro facto constituit. Arietem inter sidera figuravit, ita ut, cum Sol in eius foret signo, om-
nia nascentia recrearentur, quae veris tempore fģunt, hac re maxime quod illius fuga Li-
ber recreavit exercitum. Praeterea XII signorum principem voluit esse, quod ille optimus
exercitui fuerit ductor. Sed de Ammonis simulacro Leon, qui res Aegyptias conscripsit, ait:
cum Liber Aegyptum et reliquos fģnes regno teneret et omnia primus hominibus
ostendisse diceretur, Ammonem quemdam ex Africa venisse et pecoris multitudinem ad
Liberum adduxisse, quo facilius et eius gratia uteretur et aliquid primus invenisse di-
ceretur. Itaque pro benefģcio ei Liber existimatur agrum dedisse, qui est contra Thebas Ae-
gyptias; et qui simulachra faciunt Ammonis, eum capite cornuto instituunt, ut homines
memoria teneant eum primum pecus ostendisse. Qui autem Libero factum voluerunt
assignare, quod non petierit ab Ammone, sed ultro ad eum sit adductus, simulachra illi
cornuta faciunt et Arietem memoriae causa inter sidera fixum dicunt.


pagina successiva »
 
p. 80