BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Biblia, Is » Sozzini, Fausto Concionis Christi... Explicatio - p. 70

Sozzini, Fausto

Concionis Christi, quae habetur capite quinto, sexto et septimo apud Matthaeum Evangelistam Explicatio


nihil aliud intelligendum est, quam insipienter ab eo
fieri, qui vino et ebrietate delectatur, cum inde fa-
cile possit aliquid gravis mali exoriri, sed non tamen
sequitur, ipsam per se ebrietatem fuisse iam tum a
Deo prohibitam. Multa enim habet liber ille Pro-
verb. tam in hortando, quam in dehortando, quas sunt
praeter id, quod Deus in sua Lege praescripsit, nimi-
rum, quia, ut vir sapientissimus videbat, quamvis
Deus res eiusmodi nec iussisset nec voluisset, tamen fa-
cile ex illis magnum aliquod bonum, ex istis vero ma-
lum oriri posse Declarat ipse Salomon, quod attinet
ad ebrietatem, rem se habere ut diximus, cap. 23 eius-
dem libri vers. 2 ubi ita est scriptum: Noli esse in conviviis
potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad ve-
scendum conferunt, quia vacantes potibus, et dantes simbola
consumentur, et vestietur pannis dormitatio
. Ecce apparet,
quod propterea potationes et commessationes vituperat
Salomon, quae scilicet fiunt sumptu ipsius potantis et co-
medentis, non propter ipsas potationes et comessatio-
nes, sed quia hac ratione fiat, ut is qui potat et com-
messatur, tandem pauperrimus fiat, quod ille consumi
vocat, et pannis, hoc est pessimis et laceris atque at-
tritis vestibus cogatur postmodum uti, is qui prae ebrie-
tate, multo saepius ac diutius dormire coactus fuerit,
quam alias fecisset, et quam ratio rei familiaris postu-
labat.
Est praeterea locus in iisdem Proverbiis cap. ultimo,
ubi sunt, verba, quamvis sub nomine Lamuelis re-
gis, ipsius tamen Salomonis, quemadmodum do-
ctissimi quidam viri, nomen illud Samuelis interpre-
tantes, videntur satis aperte docere. Est igitur ibi
vers. 4 scriptum ad hunc modum. Noli regibus o Lamuel
noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est, ubi
regnat ebrietas, ne forte bibant, is obleviscantur iudicio-
rum, et mutent caussam filiorum pauperis
. Videtis caus-
sam, seu caussas prohibendi, non modo ebrietatem,
sed ipsum vini potum, prohibendi, inquam, non
ex Dei praescripto, sed ex sapientis consilio, unde
satis apparere possit sicut potum vini, similiter etiam
ebrietatem alioqui per se non esse a sapiente veti-
tam. Nam, quod attinet ad ipsum vini potum,
vel alterius rei inebriantis, non fuisse isto in loco sa-
pientis mentem, ullo modo simpliciter illum dam-
nare, patet ex iis quae statim sequuntur. Inquit
enim, Date siceram moerentibus, et vinum iis qui amaro
sunt animo, bibant et obliviscantur egestatis suae, doloris
sui non recordentur amplius
. Ubi omnino videtur sa-
piens, non modo vini et sicerae potum plane non di-
cam concedere, sed etiam aliquorum ratione iubere:
verum praeterea, ipsam quoque ebrietatem permittere
ac quodammodo praescribere, eorundem hominum re-
spectu, si modo ex illa id tantummodo fiat, ut hilares
plane reddantur et suarum miseriarum obliviscantur,
quod certe non facit simplex potus vini aut sicerae, sed
multus atque copiosus, quod aliud nihil est, quam ebrie-
tas, ut interius suo loco apertius demonstrabitur.
Postremo, in eodem Proverb. libro testimonium
habetur, unde magis, quam ex reliquis tribus supe-
rioribus, videtur probari posse, sobrietatem in Lege
Mosis iussam fuisse: quod testimonium ut plenius ac
commodius examinare ac perpendere possimus, vide-
tur prius agendum de testimonio, quod habetur Deut. 21
non multo ante finem, ubi dicitur, parentes, filium
malum et sibi rebellem, debete producere ad seniores
civitatis, dicendo: Filius noster iste, protervus et contu-
max est, monita nostra audire contemnit
, comessator, et po-
tator est, et subiicitur ibidem, populum debere eius-
modi filium familias obruere lapidibus, ita ut moria-
tur. Ex quibus verbis, videtur constare, voluntatem
Dei sub ipso Vetere Testamento fuisse, ut pro peccato
haberetur comessari et potare, quando eum, qui
talis sit inter filios familias, nec patri et matri eum
corripienti hac in re obtemperare velit, in praedi-
ctis verbis dicitur, lapidari, et occidi debere. Cui
testimonio ad unguem consentiens, id, quod antea
indicavimus in proverbiis reperiri, ad hunc modum,
cap. 28 vers. 7 eius libri, scriptum legitur. Qui custodit
Legem, filius sapiens est, qui autem comessatorum sit socius,
ignominia afficit patrem suum. Ubi videtur aperte confir-
mari, quod in Lege Dei iussa fuisset sub ipso Vetere
Testamento
sobrietas. Videtur enim manifeste ibi
opponi inter se, Custodire Legem, et Socium fieri
comessatorum. Veruntamen, arbitramur nos, non
esse simpliciter ad istum modum testimonium istud in-
terpretandum, quod mox apparere poterit, ubi ad
praedictum alterum testimonium, ex Deuter. prolatum
respondebimus. Primum igitur dicimus, diversam
esse rationem filii familias, et reliquorum, debereque
filium familias suis parentibus esse obtemperantem in
omnibus, quae ipsi ab illis iubentur, modo ne sint ad-
versus praecepta Dei, et sub Lege Veteri constitutum,
a Deo fuisse, ut qui non honorasset patrem et ma-
trem suam, maledictus esset, ut scriptum extat Deut.
27 16 et propterea, praedicto cap. 21 eiusdem libri
scriptum esse, istum filium familias, suis parentibus
contumacem, lapidari et occidi debere, propterea
inquam, quod patrem suum et matrem non hono-
ret, nolens a comessando et potando abstinere, quan-
tumvis ab illis monitus ut abstineat, non autem, ob
eam caussam simpliciter, quod comessator et pota-
tor sit. Iam soleant parentes diligenter ca-
vere, ne eorum filii, dum ad huc sub ipsorum sunt cu-
stodia, comessatores et potatores sint, propterea in
praedicto Proverb. loco, Salomon sententiam istam
profert, ex qua videtur concludi, adversus Legem fa-
cere eum filium familias, qui commessatorum fiat so-
cius, quia videlicet necesse quodammodo sit, ut id
faciendo patri suo non obtemperet, et sic adversus ex-
pressam Dei Legem committat. Neque enim verba
illa, Filius est sapiens accipienda sunt, ut in bibliis Va-
tabli exponuntur, quasi sit Hebraismus, idem plane
significans, quod simpliciter est sapiens, ita videlicet, ut
sententia ista ad omnes accommodari possit et debeat,
sive filii familias sint, sive minus. Primum enim vix
invenietur talis Hebraismus, cum ex Hebraeo ad ver-
bum Legi debeat, Filius est intelligens, ut scilicet filius
intelligens, significet simpliciter intelligentem, ac si
vox filius, addita non esset. Deinde, quod statim sub-
iungit per antithesin, inquiens: At, qui socius sit co-
messatorium, ignominia afficit patrem suum, satis aperte
docet, id quod praecedit, nonnisi de filio familias
accipiendum esse, et ita, si naturalem et magis per-
spicuum ordinem, quo verba ista priora legi debent,
servare velimus, ad hunc modum, spreto ordine
quo scripta leguntur, efferenda omnino videantur:
Filius custodiens Legem, intelligens, seu prudens est. Sim-
plici enim filii appellatione, vulgatissimum est, filium
familias intelligi, de quo cum sit fermo, Custodire
Legem, in verbis istis aliud nihil esse potest, quam prae-
ceptum illud servare, Honora patrem, et matrem tuam.
Hoc enim est illud praeceptum, quod proprie et pecu-
liariter ad filios familias spectat, ita ut perinde sit deni-
que, ac si ibi scriptum esset, Filius, qui honorat parentes
suos, prudens est. Cui sententiae, decentissime, altera
illa opponitur: Qui socius sit comessatorum, dedecore afficit
patrem suum, quia videlicet, ut dictum est, solent pa-
rentes, qui stulti non fuerint, a comessationibus pro-
hibere. Hinc enim necessario sequitur, ut is filius fa-
milias, qui comessationibus delectatur, censeri possit
non obedire patri suo, et consequenter, non honora-
re, quod idem est, quod ignominia afficere. Et sic ex
isto Proverbiorum loco quamvis prima facie videatur
inde aperte colligi, comessationes in Lege Mosis veti-
tas fuisse, id tamen nullo pacto inde elici potest, sed
tantummodo, filiumfamilias facere contra praeceptum
honorandi patrem suum, si comessationibus det ope-
ram.
Explicato Proverbiorum loco, redeamus ad locum
Deuteronomii, et consideremus, posse concedi deinde,
inde apparere comessationes et potationes esse vitia:


pagina successiva »
 
p. 70