BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De sensu et sensibilibus » Hyginus Fabularum Liber - p. 28

Hyginus

Fabularum Liber



LXXXII. Tantalus

Tantalus Iovis et icona nota Plytones filius procreavit ex Dione icona nota Penelopem. Iupiter
Tantalo concredere sua consilia solitus erat et ad epulum deorum ad-
mittere, quae Tantalus ad homines renunriavit; ob id dicitur ad inferos in
aquam icona nota media sine corporis stare semperque sitire, et cum haustum aquae
vult sumere, aquam recedere. Item poma ei super caput pendent, quae cum
vult sumere, rami vento moti recedunt. Item saxum super caput eius ingens pendet, quod
semper timet ne super se ruat.

LXXXIII. Pelops

Pelops Tantali et Diones Atlantis filiae filius cum esset in epulis deorum a
Tantalo caesus, brachium eius Ceres consumpsit, qui a deorum numine vi-
tam recepii; cui cum caetera membra ut fuerant coissent, humero non perpe-
tuo eburneum eius loco Ceres aptavit.

LXXXIIII. Oenomaus

Oenomaus Martis et Asteropes filiae filius habuit in coniugio Evareten
Acrisii filiam, ex qua procreavit Hippodamiam, virginem eximiae formae,
quam nulli ideo dabat in coniugium quod sibi responsum fuil a genero
mortem cavere. Itaque cum complures eam peterent in coniugium, simulta-
tem constituit se ei daturum qui secum quadrigis certasset victorque exisset, (quod is
equos Aquilone velociores habuit), victus autem interficeretur. Multis interfectis novis-
sime Pelops Tantali filius cum venisset et capita humana super halbas icona nota fixa vidisset eo-
rum qui Hippodamiam in uxorem petierant, poenitere eum coepit regis crudelitalem
timens. Itaque Myrtilo aurigae eius persuasit regnumque ei dimidium pollicetur si se adiu-
varet. Fide data Myrtilus currum iunxit et clavos in rotas non coniecit; itaque equis inci-
tatis currum defectum Oenomai equi distraxerunt. Pelops cum Hippodamia et Myrtilo
domum victor cum rediret, cogitavit sibi opprobrium futurum et Myrtilo fidem prae-
stare noluit, eumque in mare praecipitavit, a quo Myrtoum pelagus est appellatum. Hippoda-
miam in patriam adduxit suam quod Peloponnesum appellatur; ibi ex Hippodamia
procreavit Hippalcum Atreum Thiesten.

LXXXV. Chrysippus

Laius Labdaci filius Chrysippum Pelopis filium natum propter formae dignitatem
Nemeae ludis rapuit, quem ab eo Pelops bello recuperavit. Hunc Atreus et Thie-
stes matris Hippodamiae impulsu interfecerunt; Pelops cum Hippodamiam argueret,
ipsa se interfecit.

LXXXVI. Pelopidae

Thiestes Pelopis et Hippodamiae filius, quod cum Aeropa Atrei uxore concubuit
a fratre Atreo de regno est eiectus. At is Atrei filium Plisthenem, quem pro suo edu-
caverat, ad Atreum interficiendum misit, quem Atreus credens fratris filium esse impru-
dens filium suum occidit.

LXXXVII. Aegisthus

Thiesti Pelopis et Hyppodamiae fģlio responsum fuit, quem ex filia sua Pelopia
procreasset, eum fratris fore ultorem; quod cum audisset, icona nota puer est natus, quem Pe-
lopia exposuit, quem inventum pastores caprae subdiderunt, ad nutriendum; Aegisthus
est appellatus ideo quod Grece capta aega appellate.

LXXXVIII. Atreus

Atreus Pelopis et Hippodamiae filius cupiens a Thieste fratre suo iniu-
rias exequi, in gratiam cum eo rediit et in regnum suum eum reduxit,
filiosque eius infantes Tantalum et Plisthenem occidit et epulis Thiesti
apposuit. Qui cum vesceretur, Atreus imperavit brachia et ora puerorum
afferri; ob id scelus etiam Sol currum avertit. Thiestes scelere nefario co-


pagina successiva »
 
p. 28