BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De generatione et corruptione » Hyginus Fabularum Liber - p. 11

Hyginus

Fabularum Liber



VII. Antiopa

Antiopa Nyctei filia, ab Epapho icona nota per dolum est stuprata. Itaque a Lyco viro
suo eiecta est. Hanc viduam Iuppiter compressit. At Lycus Dircen in ma-
trimonium duxit, cui suspicio incidit virum suum clam cum Antiopa con-
cubuisse. Itaque imperavit famulis ut eam in tenebris vinctam clauderent.
Cui postquam partus instabat, effugit ex vinculis Iovis voluntate in mon-
tem Cytheronem. Cumque partus premeret et quaereret ubi pareret, dolor eam in ipso bi-
vio coėgit partum edere. icona nota Quos pastores pro suis educarunt et appellarunt Zeton, ἀπὸ
τοῦ ζητεῖν τόπον
, alterum autem Amphionem ὃτι ἐνδιόδιῳ, ἢ ὅτι ἀμφὶ ὁδὶον αὐτὸν ἒτεκεν,
id est quoniam in bivio eum edidit. Qui postquam matrem agnoverunt Dircen ad
taurum indomitum deligatam vita privarunt. Ex cuius corpore in monte Cytherone
fons est natus, qui Dirceus est appellatus, beneficio liberi, quod eius baccha fuerat.

VIII. Eadem Euripidis quam scribit Ennius

Nyctei regis in Boeocia fuit filia Antiopa. Eius formae bonitate Iuppiter addu-
ctus gravidam fecit. Quam pater cum punire vellet propter stuprum mini-
tans periculum, Antiopa effugit. Casu in eodem loco quo illa pervenerat.
Epaphus icona nota Sicyonius stabat. Is mulierem advectam domo matrimonio suo
iunxit. Id Nyctaeus aegre ferens, cum moreretur, Lyco fratri suo per obtestationem man-
dat, cui tum regnum relinquebat, ne impune Antiopa ferret. Huius post mortem Lycus
Sycionem venit; interfecto Epapho, Antiopam vinctam adduxit in Cytheronem; parit
geminos et reliquit, quos pastor educavit, Zetum et Amphionem nominavit. Antiopa
Dirce uxori Lyci data erat in cruciatum; ea occasione nacta fugae se mandavit; devenit
ad filios suos, ex quibus Zetus existimans fugitivam non recepit. In eundem locum
Dirce per bacchationem Liberi illuc delata est; ibi Antiopam repertam ad mortem extra-
hebat. Sed ab educatore pastore adolescentes certiores facti eam esse matrem suam, cele-
riter consecuti matrem, eripuerunt, Dircen ad taurum crinibus religatam necant. Lycum
cum occidere vellent, vetuit eos Mercurius, et simul iussit Lycum concedere regnum
Amphioni.

IX. Niobe

Amphion et Zetus Iovis et Antiopes Nyctei filii iussu Apollinis Thebas
muro circumcinxerunt usque ad Semedustum icona nota , Laiumque Labdaci regis filium in
exilium eiecerunt. Ipsi ibi regnum obtinere coeperunt. Amphion in coniugium
Niobam Tantali et Dionei fģliam accepit. Ex qua procreavit liberos septem toti-
demque filias; quem partum Niobe Latonae anteposuit, superbiusque locuta est in Apollinem
et Dianam. Quod illa cincta viri cultu esset, et Apollo vestem deorsum icona nota atque crinitus, et
se numero filiorum Latonam superare. Ob id Apollo filios eius in silva venantes sagittis
interfecit in monte Sipylo et Diana filias in regia sagittis interemit praeter Chloridem. At
genitrix liberis orba flendo lapidea facta esse dicitur in monte Sipylo, eiusque hodie la-
chrymae manare dicuntur. Amphion autem cum templum Apollinis expugnare vellet,
ab Apolline sagittis est interfectus.

X. Chloris

Chloris in urbe Seri icona nota Amphionis filia quae ex septem superaverat. Hanc habuit
in coniugem Neleus Hippocoontis filius, ex qua procreavit liberos ma-
sculos XII. Hercules cum Pylum expugnaret, Neleum interfecit et filios eius
decem, undecimus autem Periclymenis beneficio Neptuni avi in aquilae
effigiem commutatus mortem effugit. Nam duodecimus Nestor in Ilio erat, qui-
tria saecula vixisse dicitur beneficio Apollinis. Nam quos annos Cloris et fratrum Apollo
eripuerat, Nestori concessit.

XI. Niobidae

Lerta Tantalus, Ismenus, Eupinus, Phaedimus, Sipulus, Chiade, Chloris Astygra-
tia, Siboė, Sictothius, Eudoxa, Archenor, Ogigia. Hi sunt filii et filiae Niobae uxo-
ris Amphionis. icona nota


pagina successiva »
 
p. 11