BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De sensu et sensibilibus » Hyginus Fabularum Liber - p. 33

Hyginus

Fabularum Liber


dierunt et ab Achille petierunt ut eum sanaret. Quibus Achilles respondit se artem medicam
non nosse. Tunc Ulysses ait: non te dicit Apollo sed auctorem vulneris hastam nomi-
nat. Quam cum rasissent, remediatus est, a quo cum peterent ut secum Troiam expugnan-
dam iret, non impetrarunt, quod is Laodicen Priami filiam uxorem haberet; sed ob be-
neficium quod eum sanarunt, eos deduxit, locos autem et itinera demonstravit; inde
in Moesiam est profectus.

CII. Philoctetes

Philoctetes Poeantis et Demonassae filius cum in insula Lemno esset, coluber
eius pedem percussit, quem serpentem Iuno miserat, irata ei ob id quia so-
lus praeter ceteros ausus fuit Herculis pyram construere cum humanum
corpus est exutum et ad immortalitatem traditum. Ob id beneficium Her-
cules suas sagittas divinas ei donavit. Sed cum Achivi ex vulnere tetrum
odorem ferre non possent, iussu Agamemnonis regis in Lemno expositus est cum sa-
gittis divinis; quem expositum pastor regis Actoris nomine Phimachus Dolophionis
filius nutrivit. Quibus postea responsum est sine Herculis sagittis Troiam capi non pos-
se. Tunc Agamemnon Ulyssem et Diomedem exploratores ad eum misit. Cui persuaserunt
ut in gratiam rediret et ad expugnandam Troiam auxilio esset, eumque secum sustulerunt.

CIII. Protesilaus

Achivis fuit responsum, qui primus littora Troianorum attigisset periturum.
Cum Achivi classes applicuissent, ceteris cunctantibus, Iolaus Iphicli et Dio-
medeae filius, primus e navi prosilivit, qui ab Hectore confestim est interfectus;
quem cuncti appellarunt Protesilaum, quo-niam primus ex omnibus perie-
rat. Quod uxor Laodamia Acasti filia cum audisset eum perisse, flens petit a Diis ut sibi
cum eo tres horas colloqui liceret. Quo impetrato, a Mercurio reductus, tres horas cum
eo colloquta est; icona nota quod iterum cum obisset Protesilaus, dolorem pati non potuit Laodamia.

CIIII. Laodamia

Laodamia Acasti filia amisso coniuge cum tres horas consumpsisset quas a
Diis petierat, fletum et dolorem pati non potuit. Itaque fecit simulachrum aereum
simile Protesilai coniugis et in thalamis posuit, sub simulatione sacrorum,
et eum colere coepit. Quod cum famulus matutino tempore poma ei attu-
lisset ad sacrificium, per rimam aspexit viditque eam ab amplexu Protesilai simulacrum te-
nentem atque osculantem; aestimans eam adulterum habere Acasto patii nunciavit. Qui
cum venisset et in thalamos irrupisset, vidit effigiem Protesilai; quae ne diutius torque-
retur, iussit signum et sacra, pyra facta, comburi, quo se Laodamia dolorem non susti-
nens immisit atque usta est.

CV. Palamedes

Ulysses quod Palamedis Nauplii filii dolo erat deceptus, in dies machinaba-
tur quomodo eum interficeret. Tandem inito consilio ad Agamemnonem
militem suum misit qui diceret ei in quiete vidisse ut castra uno die move-
rentur. Id Agamemnon verum existimans castra uno die imperat moveri;
Ulysses autem clam noctu solus magnum pondus auri ubi tabernaculum Palamedis
fuerat obruit, item epistolam conscriptam Phrygi captivo ad Priamum dat perferendam,
militemque suum priorem mittit qui eum non longe a castris interficeret. Postero die cum
exercitus in castra rediret, quidam miles epistolam quam Ulysses scripserat super cadaver
Phrygis positam ad Agamemnonem attulit, in qua scriptum fuit ‘Palamedi a Priamo
missa’, tantumque ei auri pollicetur quantum Ulysses in tabernaculum obruerat, si castra
Agamemnonis ut ei convenerat proderet. Itaque Palamedes cum ad regem esset produ-
ctus et factum negaret, in tabernaculum eius ierunt et aurum effoderunt, quod Aga-
memnon ut vidit, vere factum esse credidit. Quo facto Palamedes dolo Ulyssis deceptus
ab exercitu uniuerso innocens occisus est.


pagina successiva »
 
p. 33