BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Hyginus Fabularum Liber - p. 39

Hyginus

Fabularum Liber

icona nota

CXXVI. Ulyssis cognitio

Ulysses ab Alcinoo rege Nausicae patre cum esset muneribus dimissus, nau-
fragio facto nudus Ithacam pervenil ad quandam casam suam ubi erat no-
mine Eumaeus sybotes, hoc est subulcus pecoris; quem canis cum agno-
sceret et ei blandiretur, Eumaeus eum non recognoscebat, quoniam Miner-
va eum el habitum eius commutaverat. Eumaeus eum rogavit unde esset, el ille ait se
naufragio huc pervenisse. Quem cum pastor interrogaret an Ulyssem vidisset, dixit se co-
mitem eius esse, et signa et argumenta coepit dicere. Quem mox Eumaeus casa recepit, cibo
potuque animavit. Quo cum venissent famuli missi solito more pecora petitum, et ille in-
terrogasset Eumaeum qui essent, ait, posi Ulyssis profectionem cum iam tempus interincede-
ret, proci Penelopem in coniugium petentes venerunt. Quos illa conditione ita differt,
cum tela detexuero, nubam: quam interdiu detexebat el sic eos differebat. Nunc autem
illi cum ancillis Ulyssis discumbunt et pecora eius consumunt. Tunc Minerva effigiem
suam ei restituit; subito sybotes ut vidit Ulyssem esse, tenens amplectensque lachrymari coe-
pit prae gaudio et admirari quid esset illud quod eum immutaverat. Cui Ulysses ait, cra-
stino die perduc me in regiam ad Penelope. Quem cum duceret, Minerva ei iterum fa-
ciem mendici transformavit. Quem cum Eumaeus ad mnesteras perduxisset et cum an-
cillis icona nota discumberent, ait ad illos, Habetis ecce alterum mendicum qui cum Iro vos dele-
ctet. Tunc icona nota Melanthius unus ex mnesteribus ait, imo inter se luctentur et victor accipiet
ventriculum farsum el harundinem unde victum eiciat: qui cum luctati essent et Ulys-
ses icona nota iterum applosisset atque eum eiecisset, Eumaeus in mendici persona Ulyssem ad Eu-
rycliam nutricem perduxit dicitque eum socium Ulyssis fuisse, cui cum vellet, Ulysses
ei os compressit atque Penelopem et eam praemonvit ut arcum et sagittas eius daret Pro-
cis, ut qui ex iis eum intendisset eam uxorem duceret. Quae cum fecit inter se certarent
et nemo icona nota post intendere, Eumaeus ait deridendi gratia, Demus non pateretur Melan-
thius, qui erat Eumaeus arcum seni tradidit. Ille omnes Procos confixit excepto Melan-
lhio servo; is clam Procis deprehensus est, cui nares et brachia et reliquas partes membro-
rum minutatim secuit, atque icona nota domum suam cum coniuge potitus est. Ancillas autem suas
ussit corpora eorum ad mare deferre, in quas rogatu Penelopes post cedem Procorum
Ulysses animadvertit.

CXXVII. Telegonus

Telegonus Ulyssis et Circes filius missus a matre ut genitorem quaereret, tem-
pestate in Ithacam est delatus, ibique fame coactus agros depopulari coepit.
Cum quo Ulysses et Telemachus ignari arma contulerunt. Ulysses a Telego-
no filio est interfectus, quod ei responsum fuerat ut a filio caveret mortem.
Quem postquam cognovit qui esset, iussu Minervae cum Telemacho et Penelope in pa-
triam redierunt, in insulam icona nota Aeaceam; ad Circen Ulyssem mortuum deportarunt ibique se-
pulturae tradiderunt. Eiusdem Minervae monitu Telegonus Penelopem, Telemachus Circen
duxerunt uxores. Circe et Telemacho natus est Latinus, qui ex suo nomine Latinae linguae
nomen imposuit; ex Penelope et Telegono natus est Italus, qui Italiani ex suo nomine de-
nominavit.

CXXVIII. Augures

Amycus Elati filius, Mopsus Ampyci filius, Amphiaraus Oeclei vel Apolli-
nis filius, Tiresias Eurymi filius, Manto Tiresiae filia, Polyidus Coerani fi-
lius, Helenus Priami filius, Cassandra Priami filia, Calchas Thestoris filius,
Theoclymenus icona nota Thestoris filius, icona nota Telemus Protei filius, Telemus Eurymi
fģlius, Sibylla Samia, alii Cymeam dixerunt.

CXXIX. Oeneus

Liber cum ad Oeneum Parthaonis filium in hospitium venisset, Althaeam Thestii


pagina successiva »
 
p. 39