BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De sensu et sensibilibus » Hyginus Fabularum Liber - p. 41

Hyginus

Fabularum Liber


his nominibus, icona nota Ethalides, Medon, Lycabas, Libys, Opheltes, icona nota Melas, Alcimedon, Epo-
peus, Dictys, Simon, Acoetes; hic gubernator fuit, quem ob clementiam Liber servavit, et Proteus. icona nota

CXXXV. Laocoon

Laocoon Acoetis filius Anchisae icona nota fraterApollinis sacerdos contra volunta-
tem Apollinis cum uxorem duxisset atque liberos procreasset, sorte ductus ut
sacrum faceret Neptuno ad littus. Apollo occasione data a Tenedo per fluctus
maris dracones misit duos qui filios eius Antiphantem et Thimbraeum ne-
carent, quibus Laocoon cum auxilium ferre vellet ipsum quoque nexum
necaverunt. Quod Phryges idcirco factum putarunt quod Laocoon hastam in equum
Troianum miserit.

CXXXVI. Polyidus

Glaucus Minois et Pasiphae filius dum ludit pila cecidit in dolium melle ple-
num. Quem cum parentes quaererent Apollinem sciscitati sunt de puero.
Quibus Apollo respondit, monstrum vobis natum est, quod si quis sol-
verit puerum vobis restituet. Minos sorte audita coepit monstrum a suis
quaerere; cui dixerunt natum esse virulum qui ter in die colorem mutaret
per quaternas horas, primum album secundo rubeum deinde nigrum. Minos autem
ad monstrum soluendum augures convocauit, qui cum non invenirentur, Polyidus
Coerani filius Bizanti monstrum demonstravit, eum arbori moro similem esse; nam pri-
mum album est, deinde rubrum, cum permaturavit nigrum. Tunc Minos ait ei, ex Apollinis
responso filium mihi oportet restituas. Quod Polyidus dum auguratur vidit noctuam
super cellam vinariam sedentem atque apes fugantem. Augurio accepto puerum exani-
mem de dolio eduxit. Cui Minos ait, corpore invento nunc spiritum restitue. Quod Po-
lyidus cum negaret posse fieri, Minos iubet eum cum puero in monumento includi
et gladium poni. Qui cum inclusi essent, draco repente ad corpus pueri processit, quod icona nota
Polydus aestimans eum velle consumere, gladio repente percussit et occidit. Altera ser-
pens parem quaerens vidit eam interfectam et progressa herbam attulit, atque eius tactu
serpenti spiritum restituit. Idemque Polyidus fecit; qui cum intus vociferarentur, quidam
praeteriens Minoi nuntiavit, qui monumentum iussit aperiri et filium incolumem re-
cuperavit, Polyidum cum multis muneribus in patriam remisit.

CXXXVII. Merope

Polyphontes Messeniae rex Cresphontem Aristomachi filium cum interfecisset, eius
imperium et Meropen uxorem possedit. icona nota

CXXXVIII. Philyra quae in Tibiam versa est

Saturnus Iovem cum quaereret per terras, in Thracia cum Philyra Oceani
filia in equum conversus concubuit, quae ex eo peperit Chironem Centau-
rum, qui artem medicam primus invenisse dicitur. Philyra postquam inu-
sitatam speciem se peperisse vidit, petit ab Iove ut se in aliquam speciem com-
mutaret; quae in arborem Philyram, hoc est Tiliam, commutata est.

CXXXIX. Cureres

Postquam Opis Iovem ex Saturno peperit, petit Iuno ut sibi eum concederet, quoniam
Saturnus Orcum sub Tartara deiecerat el Neptunum sub undas, quod sci-
ret si quis ex eo natus esset, se regno privaret. Qui cum Opem rogaret, ut esset
quod illa peperisset, illa lapidem involutum oslendit; eum Saturnus devo-
ravil. Quod cum sensisset, coepit Iovem quaerere per terras. Iuno autem Iovem in Creten-
si insula detulit. Adamantaea pueri nutrix eum in cunis in arbore suspendit, ut neque cae-
lo neque terra neque mari inveniretur, et ne pueri vagitus exaudiretur, impuberes convo-
cavit eisque clypeola aenea et hastas dedit et iussit eos circum arborem euntes crepare,


pagina successiva »
 
p. 41