BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Hyginus Fabularum Liber - p. 43

Hyginus

Fabularum Liber


Xanthus et Inachus; ex Pelasgo Laris, ex Inacho et Argialo. Hanc Iupiter dilectam com-
pressit icona nota et in vaccae figuram convertit, ne Iuno eam cognosceret. Id Iuno cum rescivit, Ar-
gum, cui undique oculi refulgebant, custodem ei misit; hunc Mercurius Iovis iussu in-
terfecit. At Iuno formidinem ei misit, cuius timore exagitatam coegit eam ut se in mare
praecipitaret, quod mare Ionium est appellatum. Inde in Scythiam transnavit, unde
Bosphorum fines sunt dictae. Inde in Aegyptum, ubi parit Epaphum. Iovis cum sciret
suapte propter opera tot eam aerumnas tulisse, formam suam ei propriam restituit de-
amque Aegyptiorum esse fecit, quae Isis nuncupatur.

CXLVI. Proserpina

Pluton petit a Iove Proserpinam filiam eius et Cereris in coniugium daret, Io-
vis negavit Cererem passuram ut filia sua in Tartaro tenebricoso sit, sed iubet eum
rapere eam flores legentem in monte Aetna, qui est in Sicilia. In quo Proserpina dum flores cum
Venere et Diana et Minerva legit, Pluton quadrigis venit, et eam rapuit, quod postea Ce-
res ab Iove impetravit ut dimidia parte anni apud se, dimidia apud Plutonem esset.

CXLVII. Triptolemus

Cum Ceres Proserpinam filiam suam quaereret, devenit ad Eleusinum icona nota regem,
cuius uxor Cothonea icona nota puerum Triptolemum pepererat, seque nutricem la-
ctantem simulavit. Hanc regina libens nutricem filio suo recepit. Ceres cum
vellet alumnum suum immortalem reddere, interdiu lacte divino alebat, clam in
igne obruebat. Itaque praeter quam solebant mortales crescebat; et sic fieri cum mirarentur
parentes, eam observaverunt. Cum Ceres eum vellet in ignem mittere, pater expavit. Illa
irata Eleusinum exanimauit, at Triptolemo alumno suo aeternum beneficium tribuit.
Nam fruges propagati currum draconibus iunctum tradidit, quibus vehens orbem
terraram frugibus obsevit. Postquam domum rediit, Peleus icona nota eum pro benefacto interfici iussit.
Sed re cognita, iussu Cereris Triptolemo regnum dedit, quod ex patris nomine Eleusi-
num icona nota nominavit, fieri que sacrum instituit quae Thesmophoria Grece dicuntur. icona nota

CXLVIII. Vulcanus

Vulcanus cum resciit Venerem cum Marte clam concumbere et se virtuti eius
obsistere non posse, catenam ex adamante fecit et circum lectum posuit, ut
Martem astucia deciperet. Ille cum ad constitutum venisset, concidit cum
Venere in plagas adeo ut se exoluere non posset. Id Sol cum Vulcano nun-
tiasset, ille eos nudos cubantes vidit, deos omnes convocavit viderunt. Ex eo Martem
id ni faceret pudor terruit. Ex eo conceptu nata est Armonia, cui Minerva et Vulcanus
vestem sceleribus tinctam muneri dederunt, ob quam rem progenies eorum scelerata ex-
titit. Soli autem Venus ob indicium ad progeniem eius semper fuit inimica.

CXLIX. Epaphus

Iupiter Epaphum quem ex Io procreaverat Aegypto oppida communire ibique reg-
nare iussit. Is oppidum primum Memphim et alia plura constituit, et ex Cassiopia ux-
ore procreavit filiam Lybien, a qua terra est appellata.

CL. Titanomachia

Postquam Iuno vidit Epapho ex pellice nato tantam regni potestatem esse, curat
in venatu ut Epaphus necetur, Titanosque hortatur Iovem ut regno pellant
et Saturno restituant. Hi cum conarentur in coelum ascendere, eos Iovis cum
Minerva et Apolline et Diana praecipites in Tartarum deiecit, Atlanti autem,
qui dux eorum fuit, coeli fornicem super humeros imposuit, qui adhuc dicitur coelum
sustinere.


pagina successiva »
 
p. 43