BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Hyginus Fabularum Liber - p. 44

Hyginus

Fabularum Liber



CLI. Ex Typhone et Echidna nati

Ex Typhone gigante et Echidna Gorgon, canis Cerberus triceps, draco
qui mala Hesperidum trans oceanum servabat. Hydra quam ad fontem
Lernaeum Hercules interfecit. Draco qui pellem arietis Colchos servabat.
Scylla quae superiorem partem mulieris, inferiorem canis, et Canes sex ex
se natos habebat. Sphinx quae in Boeotia fuit. Chimaera in Lycia quae pri-
orem partem leonis figuram, posteriorem draconis habebat, media ipsa Chimaera. Ex
Medusa Gorgonis filia et Neptuno nati sunt Chrysaor et equus Pegasus; ex Chrysaore
et Callirhoė Geryon trimembris.

CLII. Typhon

Tartarus ex Tartara icona nota procreavit Typhonem immani magnitudine, specieque porten-
tosa, cui centum capita draconum ex humeris enata erant, hic Iovem provoacavit,
si vellet secum de regno certare. Iovis fulmine ardenti pectus eius percussit; cui cum fla-
graret montem Et nam qui est in Sicilia super eum imposuit, qui ex eo adhuc ardere dicitur.
Phaethon icona nota Solis et Clymenes filius cum clam patris currum conscendisset et altius
a terra esset elatus, prae timore decidit in flumen Eridanum. Hunc Iuppiter cum
fulmine percussisset, omnia ardere coeperunt. Iovis ut omne genus mortalium cum cau-
sa interficeret, simulavit se id velle extinguere, amnes undique irrigavit omneque genus
mortalium interiit praeter Pyrrham et Deucalionem. At sorores Phaėtontis, quod equos
iniussu patris iunxerant, in arbores populos commutatae sunt.

CLIII. Deucalion et Pyrrha

Cataclysmus, quod nos diluvium vel irrigationem dicimus, cum factum est,
omne genus humanum interiit praeter Deucalionem et Pyrrham, qui in mon-
tem Et nam, qui alissimus in Sicilia esse dicitur, fugerunt. Hi propter solitu-
dinem cum vivere non possent, petierunt ab Iove ut aut homines daret aut
eos pari calamitate afficeret. Tum Iovis iussit eos lapides post se iactare; quos Deucalion
iactavit, viros esse iussit, quos Pyrrha, mulieres. Ob eam rem Laos dictus, Laos enim Grae-
ce lapis dicitur.

CLIIII. Phaeton Hesiodi

Phaeton Clymeni Solis filius et Meropes Nymphae filius, quam Oceanitidem
accepimus, cum iudicio patris avum Solem cognovisset, impetratis curri-
bus male usus est. Nam cum esset propius terram vectus, vicino igni om-
nia conflagrarunt, et fulmine ictus in flumen Padum cecidit; hic amnis a
Graecis Erydanus dicitur, quem Pherecydes primus vocavit. Indi autem quod calore
vicini ignis sanguis in atrum colorem versus est, nigri sunt facti. Sorores autem Phaė-
tontis dum interitum deflent fratris in arbores sunt populos versae. Horum lachrymae,
ut Hesiodus indicat, in electrum sunt duratae; Heliades tamen nominantur. Sunt autem
Merope, Helie, Aegle, Lampedie, Phoebea, Etherie, Dioxippe. Cygnus autem rex Liguriae,
qui fuit Phaėtonti propinquus, dum deflet propinquum in Cygnum conversus est;
is quoque moriens flebile canit.

CLV. Iovis filii

Liber ex Proserpina, quem Titanes carpserunt. Hercules ex Alcumena. Liber
ex Semele Cadmi et Hermoniae. Castor et Pollux ex Leda Thestii filia, Ar-
gus ex Nioba Phoronei filia. Epaphus ex Io Inachi filia. Perseus ex Danae
Acrisii filia. Zethus et Amphio ex Antiopa Nictei filia. Minos Sarpedon
et Rhadamantums ex Europa Agenoris filia. Helena ex Pyrrhe Phimeti filia. Ethalios ex Pro-
togenie Deucalionis filia. Dardanus ex Electra Atlantis filia. Lacedaemon ex Thaygete
Atlantis fģlia. Tantalus ex Plutone Himantis filia. Aeacus ex Egina Asopi filia. Aegippan icona nota
ex capra. Boetis. Arcada ex Callisto Licaonis filia. Etolus icona nota ex Protogenia Deucalionis fi-
lia. Pirithous ex Dia Oenei filia.


pagina successiva »
 
p. 44