BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De generatione et corruptione » Hyginus Fabularum Liber - p. 49

Hyginus

Fabularum Liber


Haec igitur ursa a Graecis Helice appellatur. Haec habet stellas in capite septem non claras,
in utraque aure duas, in armo unam, in pectore claram unam, in pede priore unam, in
extrema coxa claram unam, in foemine posteriori duas, in pede extremo duas, in cauda
tres, omnes numero viginti.

CLXXVIII. Europa

Europa Argiopes icona nota et Agenoris filia Sidonia. Hanc Iupiter in taurum con-
versus a Sidone Cretam transportauvit et ex ea procreavit Minonem, Sarpe-
donem, Rhadamantem. Huius pater Agenor suos filios misit ut sororem re-
ducerent aut ipsi in suum conspectum non redirent. Phoenix in Africam est
profectus, ibique remansit; inde Afri Poeni sunt appellati. Cilix suo nomine Ciliciae no-
men indidit. Cadmus cum erraret, Delphos devenit; ibi responsum accepit ut a pastori-
bus bovem emeret qui Lunae signum in latere haberet, eumque ante se ageret; ubi decu-
buisset, ibi fatum esse eum oppidum condere et ibi regnare. Cadmus sorte audita cum
imperata perfecisset et aquam quaereret, ad fontem Castalium venit, quem Draco Mar-
tis filius custodiebat. Qui cum socios Cadmi interfecisset a Cadmo lapide est interfectus,
dentesque eius Minerva monstrante sparsit et aravit, unde Spartae sunt enati. Qui inter se
pugnarunt. Ex quibus quinque superfuerunt, id est Chthonius, Udaeus Hyperenor, Pelorus
et Echion. Ex bove autem quem secutus fuerat Boeotia est appellata.

CLXXIX. Semele

Cadmus Agenoris et Argiopes filius ex Armonia Martis et Veneris filia
procreavit filias quattuor, Semelen, Ino, Agaven, Autonoen, et Polydo-
rum filium. Iovis icona nota cum Semele voluit concumbere; quod Iuno cum re-
sciit, specie immutata in Beroen nutricem ad eam venit, et persuasit ut pe-
teret ab Iove ut eodem modo ad se quomodo ad Iunonem veniret, ut intel-
legas, inquit, quae sit voluptas cum deo concumbere. Itaque Semele petiit ab Iove ut ita ve-
niret ad se. Qua re impetrata, Iovis icona nota cum fulmine et tonitribus venit et Semele con-
flagravit. Ex utero eius Liber est natus, quem Mercurius ab igne ereptum Niso dedit edu-
candum, et Grece Dionysus est appellatus.

CLXXX. Actaeon

Actaeon Aristei et Autonoes filius pastor Dianam lavantem speculatus est et eam
violare volouit. Ob id irata Diana fecit ut ei cornua in capite nascerentur et a suis
canibus consumeretur.

CLXXXI. Diana

Diana cum in valle opacissima cui nomen est Gargaphia aestivo tempore fa-
tigata ex assidua venatione se ad fontem cui nomen est Parthenius perlue-
ret, Actaeon Cadmi nepos Aristei et Autonoes filius, eundem locum petens
ad refrigerandum se et canes quos exercuerat feras persequens, in conspectum
Deae incidit. Qui ne loqui posset, in cervam ab ea est conversus. Ita pro cervo laceratus est
a suis canibus. Quorum nomina, masculi Melampus, Ichnobates, Echnobas, Pampha-
gos, Dorceus, Oribasus, Nebrophonus, Laetaps, Theron, Pterelas, Hylaeus, Nape, Ladon,
Poemenis, Therodanapis, Aura, Lacon, Harpya, Elion icona nota , Dromas, Thous, Canache, Cy-
prius, Sticte, Labros, Arcas, Agriodus, Tigris, Hilactor, Alce, Harpalus, Lycisca, Melaneus,
Lachne, Leucon. Item tres qui eum Gnosius consumpserunt foeminae Melanchoetes,
Agre, Therodamas, Oresitrophos. Item alii auctores tradunt haec nomina: Acamas, Sy-
rus, Aeon, Stilbon, Agrius, Charops, Aethon, Coran, Boreas, Draco, Eudromus, Dro-
mius, Zephyrus, Lampus, Hemon, Cyllopodes, Harpalicus, Machimus, Ichneus, Ome-
limpus, Ocydromus, Borax, Ocythous, Pachitos, Obrimus. Feminae, Argo, Aretusa,
Urania, Theriope, Dinomache, Dioxippe, Echione, Gorgo, Cyllo, Arpya, Lynceste, Lea-
ena, Lacena, Ocypote, Ocydrome, Oxyroe, Orias, Sagnos, Theriphone, Volatos,
Chediaetros.


pagina successiva »
 
p. 49