BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Hyginus Fabularum Liber - p. 52

Hyginus

Fabularum Liber


formosissimam, ipse autem in arietem, cives autem Crumissenses in pecora. Quo cum
proci venissent neque ullum hominem invenirent, pecora mactare coeperunt atque ea vi-
ctu consumere. Hoc Neptunus ut vidit, in pecora commutatos consumi, procos in lu-
pos convertit; ipse autem ut erat aries cum Theophane concubuit, ex quo natus est aries
Chrysomallus qui Colchos Phryxum vexit, cuius pellem Aeta in luco Martis habuit
positam, quam Iason sustulit.

CLXXXIX. Procris

Procris Pandionis filia. Hanc Cephalus Deionis filius habuit in coniugio;
qui cum mutuo amore tenerentur, alter alteri fidem dederunt ne quis cum
alio concumberet. Cephalus autem cum studio venandi teneretur et ma-
tutino tempore in montem exisset, Aurora Titoni coniunx eum adama-
vit, petitque ab eo concubitum, cui Cephalus negavit, quod Procri fidem dedederat. Tunc
Aurora ait, Nolo ut fallas fidern nisi illa prior fefellerit. Itaque commutat eum in hospitis figuram,
atque dat munera speciosa quae Procri deferret. Quod cum Cephalus venisset immutata
specie, munera Procri dedit et cum ea concubuit. Tunc ei Aurora speciem hospitis abstu-
lit. Quae cum Cephalum vidisset, sensit se ab Aurora deceptam et inde profugit in Cre-
tam insulam, ubi Diana venabatur. Quam cum Diana conspexisset, ait ei, Mecum virgi-
nes venantur, tu virgo non es; recede de hoc de icona nota . Cui Procris indicat casus suos et se ab
Aurora deceptam. Diana misericordia tacta dat ei iaculum quod nemo evitare posset et ca-
nem Laelapem quem nulla fera effugere posset, et iubet eam ire et cum Cephalo concede-
re icona nota . Ea capillis demptis iuvenili habitu Dianae voluntate ad Cephalum venit eumque pro-
vocavit, quem in venatione superavit. Cephalus ut vidit tantam potentiam canis atque
iaculi esse, petit ab hospite, non aestimans coniugem suam esse, ut sibi iaculum et canem
venderet. illa negare coepit. Regni quoque partem pollicetur; illa negat. Sed si utique, ait, per-
stas id possidere, da mihi id quod pueri solent dare. Ille amore iaculi et canis incensus
promisit se daturum. Qui cum in thalamos venissent, Procris tunicam levavit et osten-
dit se foeminam esse et coniugem illius; cum qua Cephalus, muneribus acceptis, redit in
gratiam. Nihilominus illa timens Auroram matutino tempore secuta eum ut observa-
ret, atque inter virgulta delituit; quae virgulta cum Cephalus moveri vidit, iaculum inevi-
tabile misit et Procrin coniugem suam interfecit. Ex qua Cephalus habuit filium Archium icona nota
ex quo nascitur Laertes Ulissis pater.

CXC. Theonoe

Thestor mantis habuit Calchantem filium et Leucippen filiam et Theonoen;
quem ludentem a mari piratae rapuerunt et detulerunt in Cariam; quam
rex Icarus sibi in concubinatum emit. Thestor autem filia amissa inquisi-
tum profectus est, qui naufragio in terram Caria venit, et in vincula est
coniectus ibi ubi et Theonoe morabatur. Leucippe autem patre et sorore
amissis, Delphos petit an eorum foret investigatio. Tum Apollo respondit, pro meo sa-
cerdote per terras vade, et eos reperies. Leucippe, sorte audita, capillos totondit, atque pro iu-
vene sacerdote circum terras exit investigatum. Quae cum in Cariam devenisset et Theo-
noe eam vidisset, aestimans sacerdotem esse, in amorem eius incidit, iubetque ad se per-
duci ut cum eo concumberet. Illa autem quia foemina erat, negat id posse fieri; Theonoe
irata iubet sacerdotem includi in cubiculum atque aliquem ex ergastulo venire qui sacer-
dotem interficeret. Quem ad interficiendum mittitur senex Thestor imprudens ad filiam
suam quam icona nota Theonoe non agnovit, datque ei gladium et iubet eum sacerdotem in-
terficere. Qui cum intrasset et gladium teneret, Thestorem se vocitari dixit; duabus fi-
liis Leucippe et Theonoe amissis ad hunc exitium venisse ut sibi scelus imperaretur. Quod
ille in se cum convertisset et vellet ipsum se interficere, Leucippe audito patris nomine
gladium ei extorsit; quae ad reginam interfaciendam ut veniret, patrem Thestorem in
adiutorio vocauit; Theonoe patris nomine audito indicat se filiam esse eius. Icarus autem
rex agnitione facta cum muneribus eum in patriam remisit.


pagina successiva »
 
p. 52