BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Hyginus Fabularum Liber - p. 53

Hyginus

Fabularum Liber



CXCI. Rex Midas

Midas rex Migdonius filius Matris Deae a Tmolo icona nota sumptus eo tempore
quo Apollo cum Marsia vel Pane fistula certavit. Quod cum Timolus icona nota vi-
ctoriam Apollini daret, Midas dixit Marsiae potius dandam. Tunc Apollo
indignatus Midae dixit, quale cor in iudicando habuisti, tales et auricu-
las habebis. Quibus auditis effecit ut asininas haberet aures. Eo tempore Li-
ber pater cum exceptum icona nota in Indiam duceret Silenus aberravit, quem Midas exercitum ho-
spitio liberaliter accepit atque ducem dedit qui eum in comitatum Liberi deduceret. At
Midae Liber Pater ob benefģcium deoptandi dedit potestatem, ut quicquid vellet peteret
a se. Quo Midas petiit ut quicquid tetigisset aurum fieret. Quod cum impetrasset et in re-
giam venisset, quicquid tetigerat aurum fģebat. Cum iam fame cruciaretur, petit a Libero
ut sibi speciosum donum eriperet; quem Liber iussit in flumine Pactolo se abluere, cu-
ius corpus aquam cum tetigisset facta est colore aureo; quod flumen nunc Chrysor-
rhoas appellatur in Lydia.

CXCII. Hyas

Atlas ex Pleione sive Oceanitide icona nota duodecim filias habuit et filium Hyan-
tem, quem ab apro vel leone occisum dum lugent sorores, ab eo luctu con-
sumptae sunt. Ex his quinque primae inter sidera relatae locum habent inter
cornua Tauri, Phaesyla, Ambrosia, Coronis, Eudora, Polyxo, quae a fratris
nomine appellantur Hyades; easdem Latine Suculas vocant. Quidam aiunt
in modum Y literae positas inde Hyades dici; nonnulli quod cum oriantur pluvias
efficiant, est autem Grece hyin pluere. Sunt qui existiment ideo has in sideribus esse quod
fuerint nutrices Liberi Patris, quas Lycurgus ex insula Naxo ediderat. Caeterae sorores po-
stea luctu consumptae sidera facta sunt, et quia plures erant Pleiades dictae. Nonnulli existi-
mant ita nominatas quia inter se coniunctae, quod est plesion icona nota , ideo autem confertae sunt
ut vix numerentur, nec unquam ullius oculis certum est sex an septem existimentur. Ea-
rum nomina haec sunt Electra, Alcione, Celaeno, Merope, Sterope, Taygeta et Maia, ex
quibus Electram negant apparere propter Dardanum amissum Troiamque sibi ereptam;
alii existimant Meropen conspicere icona nota erubescere quia mortalem virum acceperit, cum
ceterae deos haberent. Ob eamque rem de choro sororum expulsa moerens crinem solu-
tum gerit, quae cometes appellatur sive longodes, quia in longitudinem producitur,
sive xifax quia gladii mucronis effigiem producit; ea autem stella luctum portendit. icona nota

CXCIII. Harpalicus

Harpatycus rex Amymneorum Thrax cum haberet fģliam Harpalicen, amissa
matre eius vaccarum equarumque eam uberibus nutrivit et crescentem ar-
mis exercuit, habiturus successorem regni sui postmodum; nec spes pa-
ternas puella decepit, nam tantum bellatrix evasit ut etiam saluti fuerit pa-
renti. Nam revertens a Troia Neoptolemus cum expugnaret Harpalicum
gravique eum vulnere affecisset, illa periturum patrem impetu facto conservavit, fuga-
vitque hostem. Sed postea Harpalicus per seditionem civium interfectus est. Harpalice
graviter tum ferens patris mortem contulit se in silvas, ibique vastando iumentorum sta-
bula, tandem concursu pastorum interiit.

CXCIV. Arion

Arion Methimnaeus cum esset arte cytharae potens, rex Pyranthus icona nota Corinthius
eum dilexit; qui cum a rege petiisset per civitates artem suam illustrare et
magnum patrimonium acquisisset, consenserunt famuli cum nautis ut
eum inierficerent. Cui Apollo in quietem venit eique dixit ut ornatu suo et
corona decantaret et eis se traderet qui ei praesidio venissent. Quem cum


pagina successiva »
 
p. 53