BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Hyginus Fabularum Liber - p. 55

Hyginus

Fabularum Liber



CXCIX. Scylla altera

Scylla Crataedis fluminis filia virgo formosissima dicitur fuisse. Hanc Glaucus amavit,
Glaucum autem Circe Solis filia. Scylla autem cum assueta esset in mari lavari, Circe
Solis filia propter zelum medicamentis aquam inquinavit, quo Scylla cum descendisset, ab
inguinibus eius canes sunt nati atque ferox facta; quae iniurias suas executa est.
Nam Ulyssem praenavigantem sociis spoliavit.

CC. Chione

Cum Chione sive ut alii poetae dicunt Philonide Daedalionis filia Apollo et Mercurius
una nocte concubuisse dicitur. Ea peperit ex Apolline Philammonem, ex Mercurio Autolycum. Quae
postea in venatione in Dianam est locuta superbius. Itaque ab ea sagittis est interfecta.
At pater Daedalion unicam filiam flendo ab Apolline est conversus in avem daedalionem,
id est accipitrem.

CCI. Autolycus

Mercurius Autolyco, ex Chione quem procreaverat, muneri dedit ut furacissimus
esset nec deprehenderetur in furto, ut quicquid surripuisset in quamcunque effigiem
vellet transmutaretur, ex albo in nigrum vel ex nigro in album, in cornutum ex mutilo, in mutilum
ex cornuto. Is cum Sisyphi pecus assidue involaret nec ab eo posset deprehendi, sensit eum furtum sibi
facere, quod illius numerus augebatur et suus minuebatur. Qui ut eum deprehenderet, in pecorum
ungulis nolani imposuit. Quicum solito more involasset et Sisyphus ad eum venisset, pecora sua ex
ungulis deprehendit quae ille involaverat et abduxit. Qui cum ibi moraretur, Sisyphus Anti-
cliam Autolyci filiam compressit, quae postea Laertae data est in coniugium, ex qua natus est
Ulysses. Ideo non nulli auctores dicunt Sisyphium. Ob hoc Ulysses versutus fuit.

CCII. Coronis

Apollo cum Coronida Phlegyae filiam gravidam fecisset, corvum custodem ei dedit,
ne quis eam violaret. Cum ea Ischys Elati filius concubuit; ob id ab Iove fulmine est interfectus.
Apollo Coronidem gravidam percussit, et interfecit; cuius ex utero exsectum Asclepium educavit,
at corvum qui custodiam praebuerat ex albo in nigrum commutavit.

CCIII. Daphne

Apollo Daphnen Penei fluminis filiam cum virginem persequeretur, illa a Terra
praesidium petit, quae eam recepit in se et in arborem laurum commutavit. Apollo inde
ramum fregit et in caput imposuit.

CCIV. Nyctimene

Nyctimene Epopei regis Lesbiorum filia virgo formosissima dicitur fuisse. Hanc
Epopeus pater amore incensus compressit, quae pudore tacta sylvis occultabatur.
Quam Minerva miserata in noctu am transformavit, quae pudoris causa in lucem non prodit
sed noctu patet.

CCV. Arge

Arge venatrix cum cervum sequeretur, cervo dixisse fertur, Tu licet Solis cursum aequaris,
tamen te consequar. Sol iratus in cervam eam convertit.

CCVI. Harpalyce

Clymenus Schoenei filius rex Arcadiae amore captus cum Harpalyce filia sua concubuit.
Ea cum peperisset, in epulis fģlium apposuit patit; Clymenus pater re cognita
Harpalycen interfecit.

CCXIX. Archelaus icona nota

Archelaus Temeni filius exul a fratribus eiectus in Macedoniam ad regem Cisseum
venit, qui cum a finitimis oppugnaretur Archelao regnum et filiam in coniugium
dare pollicetur si se ab hoste tutatus esset Archelaus, quia ab Hercule esset oriundus, nam
Temenus Herculis filius fuit. Qui hostes uno praelio fugavit et ab rege pollicita petit. Ille
ab amicis dissuasus fidem fraudavit eumque per dolum interficere voluit. Itaque foveam iussit
fieri et multos carbones eo ingeri et incendi et super virgulta tenuia poni, quo cum Archelaus venisset ut


pagina successiva »
 
p. 55