BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Hyginus

Fabularum Liber


decideret. Hoc regis servus Archelao patefecit. Qui re cognita dicit se cum rege colloqui vel-
le secreto; arbitris semotis Archelaus regem arreptum in foveam coniecit atque ita eum perdi-
dit. Inde profugit ex responso Apollinis in Macedoniam capra duce, oppidumque ex no-
mine caprae Aegeas constituit. Ab hoc Alexander Magnus oriundus esse dicitur.

CCXX. Cura

Cura cum quendam fluvium transiret, vidit cretosum lutum, sustulit cogi-
tabunda et coepit fingere hominem. Dum deliberat secum quidnam fe-
cisset, intervenit Iovis; icona nota rogat eum Cura ut ei daret spiritum, quod facile ab
Iove impetravit. Qui icona nota cum vellet Cura nomen suum imponere, Iovis prohi-
buit suumque nomen ei dandum esse dixit Dum de nomine Cura et Iovis disceptarent,
surrexit et Tellus suumque nomen ei imponi debere dicebat, quandoquidem corpus suum
praebuisset. Sumpserunt Saturnum iudicem; quibus Saturnus secus videtur iudicasse: Tu
Iovis icona nota quoniam spiritum dedisti corpus recipito. Cura quoniam prima eum finxit, quamdiu vi-
xerit Cura eum possideat; sed quoniam de nomine eius controversia est, homo vocetur quo-
niam ex humo videtur esse factus.

CCXXI. Septem sapientes

Pittacus Mityleneus, Periander Corinthius, Thales Milesius, Solon Atheniensis, Chi-
lon Lacedaemonius, Cleobulus Lindius, Bias Prieneus. Sententiae eorum sunt:
Optimus est, Cleobulus ait, modus, incola Lindi;
Ex Ephyra Periandre doces, cuncta et meditanda;
Tempus nosce, inquit Mitylenis Pittacus ortus;
Plures esse malos Bias autumat ille Prieneus;
Milesiusque Thales Sponsori damna minatur;
Nosce, inquit, tete, Chilon Lacedaemone cretus;
Cecropiusque Solon ne quid nimis induperabit.


CCXXII. Septem Lyrici

[...][...]

CCXXIII. Septem opera mirabilia

Ephesi Dianae templum quod fecit Amazon Otrira Martis coniunx. Monimen-
tum regis Mausoli lapidibus lychnicis, altum pedes LXXX, circuitus pedes M-
CCCXL. Rhodi signum Solis aeneum, id est colossus altus pedibus XC. Signum
Iovis Olympii, quod fecit Phidias ex ebore et auro sedens, pedes LX. Domus
Cyri regis in Ecbatanis, quam fecit Memnon lapidibus variis et candidis vinctis auro.
Murus in Babylonia, quem fecit Semiramis Dercetis filia latere cocto et sulphure ferro vin-
ctum, latum pedes XXV, altum pedes LX in circuitu stadiorum CCC. icona nota Pyramides in Aegy-
pto, quarum umbra non videtur, altae pedes LX.

CCXXIIII. Qui facti sunt ex mortalibus immortales

Hercules Iovis et Alcumenae filius; Liber Iovis et Semelae filius; Castor et Pol-
lux Helenae fratres, Iovis et Ledae filii. Perseus Iovis et Danaes filius in stel-
las receptus; Arcas Iovis et Calysto filius in stellas relatus; Ariadnem Liber
pater Liberam appellavit, Minois et Pasiphes filiam. Calysto Licaonis filia
in Septentrionem relata; Cynosura Iovis nutrix in alterum Septentrionem; Ascle-
pius Apollinis et Coronidis filius; Pan Mercurii et Penelopes filius; Croton icona nota Panis et Eu-
phemes filius conlactius Musarum in stellam Sagittarium; Icarus et Erigone Icari filia in stel-
las, Icarus in Arcturi, Erigone in Virginis signum. Ganymedes Assaraci filius in Aquario duo-
decim signorum; Ino Cadmi filia in Leucotheam, quam nos Matrem Matutam dicimus; Melicer-
tes Athamantis filius in deum Palaemonem; Myrtilus Mercurii et Theobules filius in Eniocho.

CCXXV. Qui primi templa deorum constituerunt

Aedem Iovi Olympio primum fecit Pelasgus Triopae filius in Arcadia. Thessalus tem-
plum quod est in Macedonia Iovis Dodonaei in terra Molossorum. Eleuther pri-


pagina successiva »
 
p. 56