BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Hyginus

Fabularum Liber



CCLXXIII. Qui primi ludos fecerunt usque ad Aeneam quintum decimum

Quinto loco Argis quos fecit Danaus Beli filius filiarum nuptiis cantu, unde
hymenaeus dictus. Sexto autem iterum Argis, quos fecit Lynceus Aegypti
filius Iunoni Argivae qui appellantur ἀπίσεναργωες quibus ludis qui vi-
cit accipit pro corona clypeum, ideo quod Abas Lyncei et Hypermestrae fi-
lius nuntiavit Danaum parentibus perisse, cui Lynceus de templo Iunonis Argivae de-
traxit clypeum quod icona nota Danaus in iuventa gesserat et Iunoni sacraverat, et Abanti filio
muneri dedit. In his ludis qui semel vicit et iterum descendit ad certamen ut nisi iterum
vincat saepe descendat. Septimo autem loco Perseus Iovis et Danaes filius, funebres Poly-
dectae nutritori suo in insula Seripho, ubi cum luctatur, percussit Acrisium avum suum
et occidit. Itaque quod sua voluntate noluit, indeorum factum est numero. Octavo loco
fecit Hercules Olympiae gymnicos, Pelopi Tantali filio, in quibus se contendit pamma
chum, quod nos pancratium vocamus, cum Achareo. Nono loco facti sunt in Nemea
Archemoro Lyci et Eurydices filio, quos fecerunt septem duces qui Thebas ibant oppu-
gnatum, in quibus ludis postea vicerunt cursu Euneus et Deipylus Iasonis et Hypsi-
pyles fģlii His quoque ludis, Pythaules, qui Pythia cantaverunt, septem habuit palliatos qui
voce cantaverunt, unde postea appellatus est Choraules. Decimo Isthmia Melicertae
Athamantis filio, et Inus, fecisse dicitur Eratocles, alii poetae dicunt Theseum. Undeci-
mo fecerunt Argonautae in Propontide Cyzico regi una cum filio, quem Iason impru-
dens noctu in littore occiderat, saltu luctatione et iaculo. Duodecimo autem, Argivis
quos fecit Acastus Pelei filius. His ludis vicerunt Zethus Aquilonis fģlius dolichodro-
mo, Calais eiusdem filius diaulo, Castor Iovis filius stadio, Pollux eiusdem filius cestu,
Telamon Aeaci filius disco, Peleus eiusdem luctatione, Hercules Iovis filius pamma-
cho, Meleager Oenei filius iaculo. Cygnus Martis filius armis occidit Pilum Diodoti fi-
lium, Bellerophontes vicit equo; quadrigis autem vicit, Iolaus Iphicli filius Glaucum Sisy-
phi filium, quem equi mordici distraxerunt; Eurytus Mercurii filius sagitta, Cephalus Deio-
nis filius funda, Olympus Marsiae discipulus tibiis, Orpheus Oeagri filius cythara, Li-
nus Apollinis fģlius cantu, Eumolpus Neptuni filius ad Olympi tibias voce. Tertio de-
cimo fecit in Ilio Priamus cenotaphium Paridi, quem natum iusserat interfici, gymnicos,
in quibus certati sunt icona nota cursu Nestor Nerei filius, Helenus Priami filius, Deiphobus
eiusdem, Polites eiusdem, Telephus Herculis filius, Cygnus Neptuni filius, Sarpedon Io-
vis filius, Paris Alexander pastor Priami ignarus filius, vicit autem Paris et inventus est esse
Priami filius. Quarto decimo Achilles Patroclo funebres, in quibus Aiax vicit lucta et
accepit lebetem aureum munus, deinde Menelaus vicit iaculo et accepit muneri iaculum
aureum, demisso spectaculo eodem Phrygas captivos duodecim in rogum Patrocli et equum
et canem coniecit. Quinto decimo fecit Aeneas Veneris et Anchisae filius, in Sicilia ad
Acesten Crinisi fluminis filium, hospitem; ibi Aeneas patris ornavit exequias ludicroque certa-
mine honores debitos manibus soluit, in quibus primum navale certamen fuit de Mne-
steo, navis Pistris, Gyas, navis Chimaera, Sergestus, navis Centaurus. Vicit autem Cloan-
thus cum navi Scylla, et accepit praemium talentum argenti, auratam clamyden ex pur-
pura intextum Ganymeden. Mnestheus loricam adeptus est, Gyas abstulit lebetas cym-
biaque argento caelata, Sergestus captivam cum duobus filiis nomine Pholoen. Secundo de-
inde certamine icona nota cursu Nisus, Euryalus, Diores, Salius, Helimus, Panopes, vicit Euryalus,
accepit praemium equum phalaris insignem, secundus Helimus Amazoniam pharetram,
tertio Diores galeam Argolicam, Salio exuvias leonis donavit, Niso clypeum opus
Didimaonis. Tertio deinde certamen, cestibus Dares et Entellus, vicit Entellus, accepit
praemium taurum, Dareti galeam et ensem tribuit. Quarto deinde certarunt sagitta, Hyp-
pocoon, Mnestheus, Acestes, Eurytion, qui accepit muneri galeam quia iudicis propter
omne Acestae honorem cessit. Quinto Ascanio puero duce luserunt pueri Troiam.


pagina successiva »
 
p. 62