Hyginus
Fabularum Liber
CCLXXVI. Insulae maximae
Mauritania posita ad Solis occasum in circuitu stadia LXXVI. Aegyptus in Sole
et austro posita, quem Nilus circumlavat, circuitu stadia <...>. Sicilia in triscelo
posita, <...> circuitu stadia XXXDLXX <...>. Sardinia in circuitu stadia XCCL. Creta in lon-
gitudine <...> et oppida utraque parte
centum possidet, circuitu stadia XXC. Cyprus
posita est inter Aegyptum et Africam, similis scuto
Gallico, <...> circuitu stadia XLIC. Rhodos
in rotondo posita, circuitu sladia XXC. Euboea consimilis arcui, circuitu
stadia XXCC. Cor-
cyra, ager bonus, circuilu stadia
XXC. Sycion, ager bonus, circuitu stadia mille centum.
Tenedos insula conlra Ilium circuitu sladia MCC.
Corsyca ager pessimus, circuitu stadia
MCXX. Cyclades insulae sunt novem, id est Andros, Micos , Delos, Tenedos , Naxos, Se-
riphus, Gyarus, Taros , Rhene .
CCLXXVII. Rerum inventores primi
Parcae Clotno, Lachesis, Atropos invenerunt litteras graecas septem, A, B, H, T,
I, Y. <...> Alii dicunt Mercurium, ex gruum volatu, quae cum volant literas
ex-
primunt. Palamedes autem Nauplii filius invenit aeque literas undecim
Simonides literas aeque quatuor, ω, ε, ζ, φ, Epicharmus Siculus literas duas,
π, ψHas autem graecas Mercurius in Aegyptum
primus detulisse dicitur, ex Aegypto
Cadmus in Graeciam, quas Evandrus profugus ex Arcadia in Italiam transtulit, quas mater
eius Carmenta in latinas commutavit numero XV. <...> Apollo in cythara, caeteras adie-
cit. Idem Mercurius et palaestram mortales primus docuit. Ceres
fruges serere, boves do-
mare et alumno suo Triptolemo, fruges serere demonstravit, qui cum sevisset, et sus,
id est porcus, quod severat effodisset, suem comprehendit, et duxit ad aram Cereris, et frugi-
bus super caput eius positis, eidem Cereri immolavit. Inde primum inventum
est, super hostias molam salsam imponere. Velificia primum inve-
nit
Isis, nam dum quaerit Harpocratem filium suum rate
velificavit. Minerva prima navem biproram Da-
nao aedificavit, in qua Aegyptum
fratrem profugit.
Finis
p. 64