BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Hyginus

Fabularum Liber


Neptuni filius. Idmon autem Apollinis filius ibi apud Lycum cum stramentatum exis-
set, ab apro percussus decidit; ultor Idmonis fuit Idas Apharei filius, qui aprum occidit.
Butes Teleontis filius quamvis cantibus et cithara Orpheia vocabatur, victus tamen est
dulcedine Sirenum et nataturus ad eas in mare se praecipitavit; eum Venus delatum flu-
ctibus Lilybaeo icona nota servavit. Hi sunt qui non pervenerunt Colchos; in reversione autem pe-
rierunt Euribates Teleontis filius et Cantus icona nota Ceriontis filius; interfecti sunt in Lybia a pa-
store Cephalione Nasamonis fratre, filio Tritonidis Nymphae et Amphitemidis, cuius
fuste pecus depopulabantur. Mopsus autem Amyci filius ab serpentis morsu in Africa
obiit. Is autem in itinere accesserat comes Argonautis, Amyco patre occiso. Item accesse-
runt ex insula Dia Phrixi et Chalciopes Medeae sororis filii, Argus, Melas, Phrontides, Cy-
lindrus icona nota , ut alii aiunt vocitatos Phronius, Demoleon, Autolycus, Phlogius, quos Hercu-
les cum eduxisset habiturus comites dum Amazonum balteum petit, reliquit terrore perculsos
a Dascylo icona nota qui regis Mansuaden filia. Hi autem cum exirent ad Colchos, Herculem du-
cem facere voluerunt; ille abnuit, sed potius Iasonem fieri oportere, cuius opera exirent
omnes; dux ergo Iason regnavit. Faber Argus Danai filius cuius post mortem rexit na-
vem Ancaeus Neptuni filius; proreta navigauit Lynceus Apharei filius, qui multum vi-
debat; tutarchi autem fuerunt Zetes et Calais Aquilonis fģlii, qui pennas et in capite et
in pedibus habuerunt; ad proram et remos sederunt Peleus et Thelamon; ad pitulum
sederunt Hercules et Idas; caeteri ordinem servaverunt; celeuma dixit Orpheus Oeagri
filius. Post, relicto ab Hercule, loco eius sedit Peleus Aeaci filius. Haec est navis Argo quam
Minerva in sideralem circulum retulit ob hoc quod ab se esset aedificata, ac primum in
pelagus deducta est haec navis, in astris apparens a gubernaculo ad velum; cuius speciem ac formam
in gubernaculo dextro quinque, in sinistro exponit his versibus: Cicero in Phaenomenis
At Canis ad caudam serpens praelabitur Argo
conversam prae se portans cum lumine puppim;
non aliae naves ut in alto ponete proras
ante solent, rostris Neptunia prata secantes;
sicut cum coeptant tutos contingere portus,
obvertunt navem magno cum pondere nautae,
adversamque trahunt optata ad littora puppim,
sic conversa vetus super aethera labitur Argo
inde gubernaclum tendens a puppe volante icona nota
clari posteriore Canis vestigia tangit. icona nota
Haec navis habet stellas in puppe quattuor,
in gubernaculo dextro quinque, in sinistro

quattuor, consimiles inter sese; omnino tredecim. icona nota

XV. Lemniadae

In insula Lemno mulieres Veneri sacra aliquot annos non fecerant, cuius ira
viri earum Thressas uxores duxerunt et priores spreverunt. At Lemniades
eiusdem Veneris impulsu coniuratae genus virorum omne quod ibi erat in-
terfecerunt, praeter Hypsipylem, quae patrem suum Thoantem clam in na-
vem imposuit, quem tempestas in insulam Tauricam icona nota edetulit. Interim Argonautae prae-
navigantes Lemno accesserunt. Quos ut vidit Iphinoė custos portae, nuntiavit Hypsipylae


pagina successiva »
 
p. 14