BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Hyginus Fabularum Liber - p. 15

Hyginus

Fabularum Liber


reginae, cui Polyxo aetate constituta dedit consilium ut eas laribus hospitalibus obligaret,
hospitio invitaret. Hypsipyle ex Iasone procreavit filios Eunaeum et Deiphilum. icona nota Ibi
cum plures dies retenti essent, ab Hercule obiurgati discesserunt. Lemniades autem post-
quam scierunt Hypsipylen patrem suum servasse, conatae sunt eam interficere; illa fugae
se mandavit. Hanc praedones exceptam Thebas deportarunt et regi Lyco icona nota in servitium
vendiderunt. Lemniades autem quaecumque ex Argonautis conceperunt, eorum nomi-
na filiis suis imposuerunt.

XVI. Cyzicus

Cyzicus Eusori icona nota filius rex in insula Propontidis Argonautas hospitio liberali
excepit. Qui cum ab eo discessissent totumque diem navigassent, nocte tem-
pestate orta ad eandem insulam ignari delati sunt. Quos Cyzicus hostes Pe-
lasgicos arbitrans esse, cum eis noctu in litore arma contulit, et ab Iasone
est interfectus. Quod postero die cum prope litus appropinquasset et vidisset se regem
interferisse, sepulturae eum tradidit atque filiis regnum tradidit.

XVII. Amycus

Amycus Neptuni et Melies filius, Bebryciae rex. In huius regna qui venerat caestis
cogebat secum contendere et devictos perdebat. Hic cum Argonautas provo-
casset ad caestus, Pollux cum eo contendit, et eum interfecit.

XVIII. Lycus

Lycus rex insulae Propontidis Argonautas recepii hospitio in honorem, eo
quod Amycum interfecerant, quod eum saepe inficiaretur. Argonautae dum
apud Lycum morantur et extra venatum exissent, Idmon ab apro
percussus interiit, in cuius dum diutius sepultura morantur, Iphis Phorbantis
filius moritur. Tunc Argonautae Ancaeo Neptuni filio navem Argo gubernandam dederunt.

XVIIII. Phineus

Phineus Agenoris filius Thrax ex Cleopatra habuit filios duos. Hi a patre no-
vercae crimine excaecati sunt. Huic etiam Phineo Apollo augurium dicitur
dedisse; hic deorum consilia cum enunciaret, ab Iove est excaecatus, et appo-
suit ei Harpyas, quae Iovis canes esse dicuntur, quae escam ab ore eius aufer-
rent. Huc cum Argonautae devenissent et eum iter ut demonstraret rogarent, dixit se
demonstraturum si eum poena liberarent. Tunc Zetes et Calais, Aquilonis venti et Ori-
thyiae filii, qui pennas in capite et in pedibus habuisse dicuntur, Harpyas fugaverunt in
insulas Strophadas et Phineum poena liberarunt. Quibus monstravit quomodo Sym-
plegadas transirent, ut columbam mitterent; quae petrae cum concurrissent in recessu
earum illi retro refugerent. Argonautae beneficio Phinei Symplegadas transierunt. icona nota

XX. Stymphalides

Argonautae cum ad insulam Diam venissent et aves ex pennis suis eos conficerent
pro sagittis, cum multitudini avium resistere non possent, ex Phinei monitu
clypeos et hastas sumpserunt, ex more Curetum sonitu eas fugarunt.

XXI. Phrixi filii

Argonautae cum per Cyaneas cautes, quae dicuntur Petrae Symplegades, in-
trassent mare quod dicitur Euxinum et errarent, voluntate Iunonis delati sunt
ad insulam Diam. Ibi invenerunt naufragos nudos atque inopes Phrixi et
Chalciopes filios, Argum, Phrontiden, Melam, Cylindrum. Qui cum casus
suos exposuissent Iasoni, se cum ad avum festinarent Athamanta ire, naufragio facto ibi
esse eiectos, quos Iason receptos auxilio iuvit; qui Iasonem Colchos perduxerunt per flu-
men Thermodoontem. Et cum iam non longe essent a Colchis, iusserunt nauem in
occulto collocari, et venerunt ad matrem Chalcyopen Medeae sororem, indicantque


pagina successiva »
 
p. 15