BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De generatione et corruptione » Hyginus Fabularum Liber - p. 16

Hyginus

Fabularum Liber


Iasonis beneficia et cur venisset, tunc Chalciope de Medea indicat, perducitque eam cum
filiis suis ad Iasonem. Quae cum eum vidisset, agnovit quem in somnis adamaverat, Iu-
nonis impulsu, omniaque ei pollicetur, et perducunt eum ad templum.

XXII. Aeta

Aeetae Solis filio erat responsum tam diu eum regnum habiturum quamdiu
ea pellis quam Phrixus consecraverat in fano Martis esset. Itaque Aeeta Iasoni
hanc simultatem constituit, si vellet pellem auratam auferre, tauros aeripe-
des qui flammas naribus spirabant iungeret adamanteo iugo, et araret
dentesque draconis ex galea sereret, ex quibus gens armatorum statim ena-
scerentur et se mutuo interficeret. Iuno autem Iasonem ob id semper voluit servatum quod
cum ad flumen venisset volens hominum mentes tentare, anum se simulavit et rogavit
ut se transferret; cum caeteri qui transierant despexissent, ille transtulit eam. Itaque cum sci-
ret Iasonem sine Medeae consilio imperata perfìcere non posse, petit a Venere ut Medeae
amorem iniiceret. Iason a Medea Veneris impulsu amatus est; eius opera ab omni peri-
culo liberatus est. Nam cum tauris arasset et armati essent enati, Medeae monitu lapidem
inter eos abiecit; illi inter se pugnantes alius alium interfecerunt. Dracone autem venenis
sopito, pellem de fano sustulit, in patriamque cum Medea est profectus.

XXIII. Absyrtus

Aeta ut resciit Medeam cum Iasone profugisse, nave comparata misit Absyrtum
filium cum satellitibus armatis ad eam persequendam. Qui cum in Adriati-
co mari in Histria eam persecutus esset ad Alcinoum regem, et vellet armis
contendere, Alcinous se inter eos interposuit, ne bellarent; quem iudicem sum-
pserunt, qui eos in posterum distulit. Qui cum tristior esset et interrogatus
esset a coniuge Arete quae causa esset tristiciae, dixit se iudicem sumptum a duabus diver-
sis civitatibus, inter Colchos et Argivos. Quem cum interrogaret Arete quid nam esset iu-
dicaturus, respondit Alcinous, si virgo fuerit Medea, parenti redditurum, sin autem mulier,
coniugi. Hoc cum audivit Arete a coniuge, mittit nuntium ad Iasonem, et is Medeam
noctu in antro devirginavit. Postero autem die cum ad iudicium venissent et Medea mu-
lier esset inventa, coniugi est tradita. Nihilominus cum profecti essent, Absyrtus timens pa-
tris praecepta persecutus est eos in insulam Minervae; ibi cum sacrificaret Minervae Iason
et Absyrtus intervenisset, ab Iasone est interfectus. Cuius corpus Medea sepulturae dedit,
atque inde profecti sunt. Colchi qui cum Absyrto venerant, timentes Aetam, illic remanse-
runt, oppidumque condiderunt quod ab Absyrti nomine Absorin appellarunt. Haec au-
tem insula posita est in Histria contra Pola, iuncta insulae Cantae.

XXIIII. Iason Peliades

Iason cum Peliae patrui sui iussu tot pericula adisset, cogitare coepit quomo-
do eum sine suspicione interficeret. Hoc Medea se facturam pollicetur. Itaque
cum iam longe a Colchis essent, navem iussit in occulto collocari et ipsa ad
Peliae filias pro sacerdote Dianae venit, eis pollicetur se patrem earum Pelian
ex sene iuvenem facturam. Idque Alcestis maior filia negavit fieri posse. Medea quo faci-
lius eam perduceret ad suam voluntatem, caliginem eis obiecit et ex venenis multa mi-
racula fecit quae verisimilia esse viderentur, arietemque vetulum in aeneum icona nota coniecit, unde a-
gnus pulcherrimus prosiluisse visus est. Eodemque modo unde Peliades, id est Alcestis, Pe-
lopia, Medusa, Isidoce, Hippothoë, Medeae impulsu patrem suum occisum in aeneo co-
xerunt. Cum se deceptas esse viderent, a patria profugerunt. At Iason, signo a Medea acce-
pto, regia est potitus, A Castoque Peliae filio fratri Peliadum, quod secum Colchos ierat, re-
gnum paternum tradidit; ipse cum Medea Corinthum profectus est.

XXV. Medea

Medea Aetae et Idyzae filia cum ex Iasone iam filios Marcetum icona nota et Feretum procreas-
set, summaque concordia viverent, obiiciebatur ei hominem tam fortem ac for-


pagina successiva »
 
p. 16