BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De generatione et corruptione » Hyginus Fabularum Liber - p. 18

Hyginus

Fabularum Liber


mecum concubuisti et mihi narrasti quae Oechalia gessisses. Quae cum signa omnia
diceret, sensit Amphitryon numen aliquod fuisse pro se, ex qua die cum ea non concu-
buit. Quae ex Iove compressa peperit Herculem.

XXX. Herculis Athla duodecim ab Euristheo imperata

Infans cum esset, dracones duos duabus manibus necavit, quos Iuno mise-
rat, unde primigenius est dictus. Leonem Nemaeum, quem Luna nutrierat in
antro Amphriso ac icona nota tropum, necavit, cuius pellem pro tegumento habuit.
Hydram Lerneam Typhonis fģliam cum capitibus novem ad fontem Lerneum
interfecit. Haec tantam vim veneni habuit ut afflatu homines necaret, et si quis eam dor-
mientem transierat, vestigia eius afflabat et malorum cruciatu moriebatur. Hanc Minerva
monstrante interfecit et exenteravit et ex eius felle sagittas suas tinxit; itaque quicquid po-
stea sagittis fixerat, mortem non effugiebat, unde postea et ipse periit. Aprum in Phrygia.
Erimanchum icona nota occidit. Cervum velocem in Arcadia cum cornibus aureis vivum in con-
spectum Euristhei regis adduxit. Aves Stymphalides in insula Martis quae emissis pen-
nis suis iaculabantur sagittis interfecit. Augei regis stercus bobile uno die purgavit
maiorem partem Iove adiutore flumine ammisso icona nota totum stercus abluit. Taurum cum
quo Pasiphae concubuit ex Creta insula Mycenas vivum adduxit. Diomedem regem
Thraciae et equos quattuor eius qui carne humana vescebantur cum Abdero famulo in-
terfecit. Equorum autem nomina icona nota Podarius, Lampon, Xanthus, Dinus. Hippolyten Ama-
zonam, Martis et Otrirae reginae filiam, cui reginae Amazonis balteum detraxit; tum An-
tiopam captivam Theseo donavit. Gerionem Chrysaoris filium trimembrem uno
telo interfecit. Draconem immanem Typhonis filium, qui mala aurea Hesperidum ser-
vare solitus erat, ad montem Atlantem interfecit, et Eurystheo regi mala attulit. Canem
Cerberum Typhonis filium ab inferis regi in conspectum adduxit.

XXXI. Parerga eiusdem

Antaeum terrae filium in Libya occidit. Hic cogebat hospites secum luctari
et delassatos interficiebat; hunc luctando necavit. Busiridem in Aegy-
pto, qui hospites immolare solitus erat; huius legem cum audiit passus
est se cum infula ad aram adduci, Busiris autem cum vellet deos impre-
cari, Hercules eum clava ac ministros sacrorum interfecit. Cygnum Mar-
tis filium armis superatum occidit. Quo cum Mars venisset et armis propter filium con-
tendere vellet cum eo, Iovis icona nota inter eos fulmen misit atque ita eos distraxit. Cetum cui He-
sione fuit apposita Troiae occidit; Laomedontem patrem Hesionis quod eam non redde-
bat sagittis interfecit. Aethonem icona nota aquilam quae Prometheo cor exedebat sagittis in-
terfecit. Lycum Neptuni filium quod Megaram Creontis filiam uxorem eius et filios
Therimachum et Ophiten occidere voluit interfecit. Achelous fluvius in omnes figu-
ras se immutabat. Hic cum Hercule propter Deianirae coniugium cum pugnaret, in tau-
rum se convertit, cui Hercules cornu detraxit, quod cornu Hesperidibus sive Nymphis
donavit, quod Deae pomis replerunt et cornu copiae appellarunt. Neleum Hippocoon-
tis filium cum decem filiis occidit, quoniam is eum purgare sive lustrare noluit tunc cum Me-
garam Creontis filiam uxorem suam et filios Therimachum et Ophiten interfecerat. Eu-
rytum quod Iolem filiam eius in coniugium petiit et ille eum repudiavit occidit. Cen-
taurum Nessum quod Deianiram violare voluit occidit. Eurytionem Centaurum quod
Deianiram Dexameni filiam speratam suam uxorem petiit, occidit.

XXXII. Megara

Hercules cum ad canem tricipitem esset missus ab Eurystheo rege et Lycus
Neptuni filius putasset eum periisse, Megaram Creontis fģliam uxorem eius
et filios Theremachum et Ophiten interficere voluit et regnum occupa-
re. Hercules eo intervenit et Lycum interfecit. Postea ab Iunone insania
obiecta, Megaram et filios Theremachum et Orphiten interfecit. Postquam


pagina successiva »
 
p. 18