BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Dt » Hyginus Fabularum Liber - p. 20

Hyginus

Fabularum Liber


gebat ut secum arborem pinum ad terram flecterent, quam qui cum eo prenderat, ille
eam viribus missam faciebat; ita ad terram graviter elidebalur et peribat, hunc interfe-
cit. Procrustem Neptuni filium, ad hunc hospes cum venisset, si longior erat, minori
lecto proposito, reliquam corporis partem praecidebat; sin autem brevior statura erat, le-
cto longiori dato, incudibus suppositis extendebat eum, usque dum lecti longitudinem
aequaret, hunc interfecit. Scironem, qui ad mare loco quodam praerupto sedebat et
qui iter gradiebatur cogebat eum sibi pedes lavare, et ita in mare praecipitabat, hunc The-
seus pari laeto in mare deiecit, ex quo Scironis petrae sunt dictae. Cercionem Vulcani filium
armis occidit. Aprum qui fuit Cremione interfecit. Taurum qui fuit Marathone, quem
Hercules a Creta ad Eurystheum adduxerat, occidit. Minotaurum oppido Gnosi occidit.

XXXIX. Daedalus

Daedalus Euphemi icona nota filius, qui fabricam a Minerva dicitur accepisse, Perdicem sororis
suae filium propter artificii invidiam, quod is primum serram invenerat, summo tecto
deiecit. Ob id scoelus in exilium ab Athenis Cretam ad regem Minoėm abiit.

XL. Pasiphae

Pasiphe icona nota Solis filia uxor Minois sacra Deae Veneris per aliquot annos non
fecerat. Ob id Venus amorem infandum illi obiecit, ut taurum quem ipsa ama-
bat alia amaret. icona nota In hoc Daedalus exul cum venisset, petiit ab ea auxilium. Is
ei vaccam ligneam fecit et verae vaccae corium induxit, in qua illa cum tau-
ro concubuit; ex quo compresso Minotaurum peperit capite bubulo parte inferiore huma-
na. Tunc Daedalus Minotauro Labyrinthum inextricabili exitu fecit, in quo est conclu-
sus. Minos re cognita Daedalum in custodiam coniecit. At Pasiphae eum vinculis liberavit.
Itaque Daedalus pennas sibi et Icaro filio suo fecit et accommodavit, et inde avolarunt. Ica-
rus altius volans, a Sole cera calefacta, decidit in mare quod ex eo Icarium pelagus est ap-
pellatum. Daedalus pervolauit ad regem Cocalum in insulam Siciliam. Alii dicunt, The-
seus cum Minotaurum occidit, Daedalum Athenas in patriam suam reduxit.

XLI. Minos

Minos Iovis et Europae filius cum Atheniensibus belligeravit, cuius filius
Androgeus in pugna est occisus. qui posteaquam Athenienses vicit, vecti-
gales Minois esse coeperunt. Instituit autem ut anno unoquoque septenos liberos
suos Minotauro ad epulandum mitterent. Theseus posteaquam a Troezene ue-
nerat et audiit quanta calamitate civitas afficeretur, voluntarie se ad Mino-
taurum pollicitus est ire. Quem pater cum mitteret, praedixit ei ut si victor reverteretur vela
candida in navem icona nota haberet; qui autem ad Minotaurum mittebantur velis atris navigabant.

XLII. Theseus apud Minotaurum

Theseus posteaquam Cretam venit ab Ariadne Minois filia est adamatus adeo
ut fratrem proderet et hospitem servaret, ea enim Theseo monstravit Laby-
rinthi exitum. Quo Theseus cum introisset et Minotaurum interfecisset,
Ariadnes monitu licium revolvendo foras est egressus, eamque, quod fidem
illi dederat, in coniugio secum habiturus avexit.

XLIII. Ariadne

Theseus in insula Dia tempestate retentus, cogitans si Ariadnem in patriam
portasset, sibi opprobium futurum, itaque in insula Dia dormientem reli-
quit; quam Liber amans inde sibi in coniugium abduxit. Theseus autem cum
navigaret oblitus est vela atra mutare, itaque Aegeus pater eius credens The-
seum a Minotauro esse consumptum in mare se praecipitavit, ex quo Aegeum
pelagus est dictum. Ariadnes autem sororem Phaedram Theseus duxit in coniugium.

XLIV. Cocalus

Minos quod Daedali opera multa sibi incommoda acciderant, in Siciliam est eum
persequutus petiitque a rege Cocalo ut sibi redderetur. Cui cum Cocalus promi-


pagina successiva »
 
p. 20