BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Hyginus Fabularum Liber - p. 21

Hyginus

Fabularum Liber


sisset et Daedalus rescisset, ab regis fģliabus auxilium petiit. Illae Minoem occiderunt.

XLV. Philomela

Tereus Martis fģlius Thrax cum Prognen Pandionis filiam in coniugium habe-
ret, Athenas ad Pandionem socerum venit rogatum ut Philomelam alteram
filiam sibi in coniugium daret, Prognen suum diem obisse dicit. Pandion
ei veniam dedit, Philomelamque et custodes cum ea misit; quos Tereus in
mare iecit, Philomelamque in vitam in monte compressit. Postquam autem
in Thraciam redit, Philomelam mandat ad Lynceum regem, cuius uxor Laethusa quod
Progne fuit familiaris statim pellicem ad eam deduxit. Progne cognita sorore et Terei
impium facinus, pari consilio machinari coeperunt regi talem gratiam referre. Interim
Tereo ostendebatur in prodigiis Ity fģlio eius mortem a propinqua manu adesse; quo re-
sponso audito cum arbitraretur Driantem fratrem suum filio suo mortem machinari, fratrem
Driantem insontem occidit. Progne autem filium Itym ex se et Tereo natum occidit, pa-
trique in epulis apposuit et cum sorore profugit. Tereus facinore cognito fugientes cum
insequeretur, deorum misericordia factum est ut Progne in hirundinem commutaretur,
Philomela in Lusciniam; Tereum autem accipitrem factum dicunt.

XLVI. Erechtheus

Erechtheus Pandionis filius habuit filias quatuor, quae inter se coniurarunt
si una earum mortem obisset ceterae se interficerent. In eo tempore Eumol-
pus Neptuni filius Athenas venit oppugnaturus, quod patris sui terram At-
ticam fuisse diceret. Is victus cum exercitu cum esset ab Atheniensibus in-
terfectus, Neptunus ne filii sui morte Erichtheus laetaretur expostulavit ut eius filia Ne-
ptuno immolaretur. Itaque Otionia icona nota filia cum esset immolata ceterae fide data se ipsae in-
terfecerunt. Ipse Erechtheus ab Iove Neptuni rogatu fulmine est ictus.

XLVII. Hippolytus

Phedra Minois filia Thesei uxor Hippolytum privignum suum adamavit; quem
cum non potuisset ad suam perducere voluntatem, tabellas scriptas ad suum
virum misit, se ab Hippolyto compressam esse, seque ipsa suspendio necavit. Et
Theseus re audita filium suum manibus excidere iussit et optavit a Neptu-
no patre filio exitum. icona nota Itaque cum Hippolytus equis iunctis veheretur, repente e ma-
ri taurus apparuit, cuius mugitu equi expavefacti Hippolytum distraxerunt vitaque privarant.

XLVIII. Reges Atheniensium

Cecrops Terrae filius, Cephalus Deiones icona nota filius. Agoreus Pandionis filius. Pandion
Erechthonii filius. Theseus Aegei filius, Erychthonius Vulcani filius, Erichtheus
Pandionis fģlius, Dedophon icona nota Thesei filius.

XLIX. Aesculapius

Aesculapius Apollinis filius, Glauco Minois filio vitam reddidisse sive Hip-
polyto dicitur, quem Iupiter ob id fulmine percussit. Apollo quod Iovi no-
cere non potuit, eos qui fulmina fecerunt, id est Cyclopes, interfecit. Quod
ob factum Apollo datus est in servitutem Admeto regi Thessaliae.

L. Admetus

Alcestim Pelei filiam cum complures in coniugium peterent et Pelias cum
multos eorum repudiaret, simultatem icona nota his constituit, ei se daturum qui fe-
ras bestias ad currum iunxisset: is quam vellet aveheret. Itaque Admetus ab Apol-
line petiit ut se adiuvaret. Apollo cum ab eo esset liberaliter tractatus cum
in servitium fuit ei traditus, aprum et leonem ei iunctos tradidit, quibus ille Alce-
stim in coniugium avexit.

LI. Alcestis

Alcestim Peliae et Anaxobies Dimantis filiae filiam complures proci petebant in
coniugium; Pelias vitans eorum condiciones repudiavit et simultatem consti-
tuit, ei se daturum qui feras bestias ad currum iunxisset et Alcestim in coniugio ave-


pagina successiva »
 
p. 21