BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Hyginus Fabularum Liber - p. 22

Hyginus

Fabularum Liber


xisset. Itaque Admetus ab Apolline petiit ut se adiuvaret. Apollo autem quod ab eo in
servitutem liberaliter esset acceptus, aprum et leonem ei iunctos tradidit, quibus ille
Alcestim avexit. Et illud ab Apolline accepit, ut pro se alius voluntarie moreretur. Pro
quo quum neque pater neque mater mori voluissent, uxor se Alcestis obtulit et pro eo vica-
ria morte interiit quam postea Hercules ab inferis revocavit.

LII. Aegina

Iupiter cum Aeginam Asopi filiam vellet comprimere et Iunonem verere-
tur, detulit eam in insulam Delon icona nota et gravidam fecit, unde natus est Aeacus.
Hoc Iuno cum rescisset, serpentem in aquam misit quae eam venenavit,
ex qua qui biberat, debitum naturae solvebat. Quod icona nota cum amissis sociis
Aeacus prae paucitate hominum morari non posset, formicas intuens petiit ab Iove ut
homines in praesidio sibi daret. Tunc Iupiter formicas in homines transfiguravit,
qui Myrmidones sunt appellati quod Grece formicae myrmices dicuntur. Insula autem
Aeginae nomen possedit.

LIII. Asterie

Iovis icona nota cum Asterien Titanis filiam amaret, illa eum contempsit; a quo in
avem Ortygiam icona nota commutata est, quam nos coturnicem dicimus, eamque icona nota
in mare abiecit, et ex ea insula est enata quae Ortygia est appellata. Haec mo-
bilis fuit; quo postea Latona ab Aquilone vento delata est iussu Iovis,
tunc cum eam Python persequeretur, ibique oleam tenens Latona peperit
Apollinem et Dianam; quae insula postea Delos est appellata.

LIV. Thetis

Thetidi Nereidi fatum fuit, qui ex ea natus esset fortiorem fore quam patrem.
Hoc praeter Prometheum cum sciret nemo et Iovis vellet cum ea concum-
bere, Prometheus Iovi pollicetur se eum praemoniturum si se vinculis li-
berasset. Itaque fide data monet Iovem ne cum Thetide concumberet, ne si for-
tior nasceretur, Iovem de regno deiiceret quemadmodum et ipse Saturno fecerat. Itaque
datur Thetis in coniugium Peleo Aeaci filio, et mittitur Hercules ut aquilam interfi-
ciat quae eius cor exedebat; eaque interfecta Prometheus post triginta annos de monte
Caucaso est solutus.

LV. Tytius

Latona quod cum Iove concubuerat, Iuno Tytio Terrae filio immani ma-
gnitudine iusserat ut Latonae vim afferet; qui cum conatus esset, a Iove ful-
mine est interfectus. Qui nouem iugeribus ad inferos exporrectus iacere dici-
tur, et serpens ei appositus est qui iecur eius exesset, quod cum Luna recrescit.

LVI. Busiris

In Aegypto apud Busiridem Neptuni filium cum esset sterilitas et Aegy-
ptus annis novem siccitate exaruisset, ex Graecia augures convocavit. Tha-
sius icona nota Pigmalionis fratris filius Busiridi monstravit immolato hospite ven-
turos imbres, promissisque fidem ipse immolatus exhibuit.

LVII. Sthenoboëa

Bellerophon cum ad Proetum regem exul in hospitium venisset, adamatus
est ab uxore eius Sthenobëoa; qui cum concumbere cum ea noluisset, illa vi-
ro suo mentita est se ab eo compellatam. At Proetus re audita conscripsit ta-
bellas de ea re et mittit eum ad Diobaten icona nota regem, patrem Sthenoboëae, qui-
bus lectis talem virum interfìcere noluit, sed ad Chimeram eum interficiendum misit,
quae tripartito ore flammam spirare dicebatur. Idem: prima leo, postrema draco, media
ipsa chimaera; hanc super Pegasum sedens interfecit, et decidisse dicitur in campos Alie-
nos icona nota , unde etiam coxas eiecisse dicitur. At rex virtutes eius laudans alteram filiam dedit
ei in matrimonium. Slhenoboëa re audita ipsa se interfecit.


pagina successiva »
 
p. 22