Hyginus
Fabularum Liber
II. Ino
Ino Cadmi et Harmoniae
filia, cum Phrixum et Hellen ex Nebula natos in-
terficere voluisset, iniit consilium cum
totius generis matronis et coniuravit ut
fruges in sementem quas daret, torrerent, ne nascerentur. Ita ut, cum sterilitas et pe-
nuria frugum esset, civitas tota partim fame, partim morbo interiret. De ea re
Delphos mittit Athamas satellitem, cui Ino praecepit ut falsum responsum ita referret, si
Phrixum immolasset Iovi, pestilentiae fore finem.
Quod cum Athamas se facturum abnuisset,
Phrixus ultro ac libens pollicetur se unum civitatem aerumna liberaturum.
Itaque cum ad aram
cum infulis esset adductus, et pater Iovem comprecari vellet, satelles
misericordia adolescen-
tis Inus Athamanti consilium patefecit. Rex facinore cognito, uxorem suam Ino et filium
eius Melicerten Phrixo dedidit necandos. Quos cum
ad supplicium duceret, Liber pater ei ca-
liginem
iniecit, et Ino suam nutricem eripuit. Athamas postea, ab
Iove insania obiecta, Learchum
filium interfecit. At Ino cum Melicerte filio suo in mare se praecipitavit. Quam Liber Leuco-
theam voluit appellari, nos Matrem Matutam dicimus, Melicerten autem deum Palaemonem, quem
nos Portunum dicimus. Huic V quoque anno ludi gymnici fiunt, qui
appellantur ἴσθμια
III. Phrixus
Phrixus et Hellen insania a Libero obiecta cum in sylva errarent, Nebula ma-
ter eo dicitur venisse et arietem inauratum adduxisse, Neptuni et
Theopha-
nes filium, eumque natos suos ascendere
iussit et Colchos ad regem Aeetam
Solis filium transire, ibique arietem Marti immolare.
Ita dicitur esse factum.
Quo cum ascendissent, et aries eos in pelagus detulisset, Helle de ariete
decidit, ex quo
Hellespontum pelagus est appellatum, Phrixum
autem Colchos detulit. Ibi matris prae-
ceptis arietem
immolavit, pellemque eius inauratam in tempio Martis posuit. Quam
ser-
vante dracone Iason Aesonis et Alcimedes filius dicitur petisse. Phrixum autem Aeeta li-
bens
recepit filiamque Calliopen dedit ei uxorem. Quae postea liberos ex eo procreavit.
Sed veritus est Aeeta ne se regno eiicerent, quod ei responsum fuit ex
prodigiis ab ad-
vena Aeoli filio mortem caveret.
Itaque Phrixum interfecit. At filii eius, Argus, Phrontis, Me-
las, Cylindrus , in ratem conscenderunt, ut ad anum Athamantem transirent. Hos Iason
cum pellem peteret, naufragos ex insula Dia sustulit et ad Calliopen matrem reportavit.
Cuius beneficio ad sororem Medeam est commendatus.
IIII. Ino Euripidis
Athamas in Thessalia rex cum Inonem uxorem, ex
qua duos filios perisse pu-
taret, duxit Nymphae
filiam Themistonem uxorem; ex ea geminos filios pro-
creavit. Postea resciit Inonem in Parnaso esse, quae bacchationis causa eo
pervenisse. Misit qui eam adducerent. Quam adductam celavit. Resciit The-
misto eam inventam esse, sed quae esset nesciebat.
Coepit velle filios eius necare. Rei con-
sciam quam captivam esse credebat,
ipsam Inonem sumpsit, et ei dixit ut filios suos can-
didis vestimentis operiret, Inonis filios nigris. Ino suos candidis, Themistonis pullis op-
posuit. Tunc Themisto decepta suos filios occidit. Id ubi resciit,
ipsa se necavit. Atha-
mas autem in venatione per
insaniam Learchum maiorem filium suum interfecit. At
Ino cum minore filio Melicerte in mare se deiecit, et
dea est facta.
V. Athamas
Semele quod cum Iove concubuerat, ob id Iuno toto generi eius fuit infesta. Itaque
Athamas Aeoli filius, per insaniam in venatione filium suum interfecit
sagittis.
VI. Cadmus
Cadmus Agenoris et Agrisopes filius, ira Martis quod
draconem fontis Castalii cu-
stodem occiderat
suorum prole interempta, cum Harmonia Veneris et Martis fi-
lia uxore sua in Illyriae
regionibus, in dracones sunt conversi.
pagina successiva »
p. 10