BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Hyginus Astronomicon [1482] - p. 35

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1482]


Vulcanum, Satyros, Silenos asellis vectos. Qui cum non longe ab hostibus
abessent, dicuntur aselli pertimuisse, et ita pro se quisque magnum clamorem
et inauditum Gigantibus fecisse, ut omnes hostes eorum clamore in fugam se con-
vertent et ita sint superati. Huius similis est historia de buccina Tri-
tonis. Nam is quoque fertur, cum concham inventam excavasset, secum ad Gigan-
tas tulisse et ibi sonitum quemdam inauditum per concham misisse. Hostes
autem veritos ne qua esset immanis fera ab adversariis adducta, cuius es-
set ille mugitus, fugae se mandasse, et ita victos hostium potestatem pervenisse.
Leo. Hic dicitur ab Iove inter Astra constitutus, quod omnium ferarum princeps es-
se existimatur. Nonnulli etiam hoc amplius dicunt, quod Her-
culis prima fuerit haec certatio et quod eum inermis interfe-
cit. De hoc et Pisandrus et complures alii scripserunt. Cuius
simulacrum, proxime est virgini, sunt aliae septem Stellae ad
caudam Leonis in triangulo collocatae, quas crines Beronices esse Co-
non Samius mathematicus et Callimachus dicit. Cum Ptolomaeus Beroni-
cen Ptolomaei et Arstonis fģliam sororem suam duxisset uxorem, et paucis
post diebus Asiam oppugnatum profectus esset, vovisse Beronicen, si victor
Ptolomaeus redisset, se detonsuram crinem; quo voto donatum crinem in
Veneris Arsinoes Confintidis posuisse templo, eumque postero die non
comparuisse. Quod factum cum rex aegre ferret Conon mathematicus
(ut diximus) cupiens inire gratiam regis, dixit crinem inter Sidera videri
collocatum et quasdam vacuas a figura septem Stellas ostendit, quas esse
crinem fģngeret. Hanc Beronicen nonnulli cum Callimacho dixerunt equos
alere et ad Olympia mittere consuetam. Alii dicunt hoc amplius Pto-
lomaeum Beronices patrem, multitudine hostium perterritum, fuga salutem
petisse; fģliam autem saepe consuetam insiluisse in equum et reliquam copiam
exercitus copiam constituisse et complures hostium interfecisse, reliquos in
fugam coniecisse; pro quo etiam Callimachus eam magnanimam di-
xit. Eratosthenes autem dicit et virginibus Lesbiis dotem
quam cuique relictam a parente nemo solveret, iussisse reddi, et inter eas con-
stituisse petitionem.


pagina successiva »
 
p. 35