BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Biblia, 4 Rg » Hyginus Astronomicon [1482] - p. 37

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1482]


nulli hunc esse Crotum nomine, Euphemes Musarum nutricis filium. Ut ait
Sositheus tragoediarum scriptor, eum domicilium in monte Helicone habuis-
se et cum Musis solitum delectari, nonnumquam etiam studio venationis exer-
ceri. Itaque pro merita diligentia magnam laudem assecutum; nam et celerri-
mum in silvis et acutissimum in Musis factum esse. Pro quo studio illius pe-
tisse Musas ab Iove ut in aliquo Astrorum numero deformaretur. Itaque
Iovem fecisse: ut cum omnia illius artificia uno corpore vellet significare,
crura eius equina fecisse, quod equo multum sit usus; et Sagictas pro in-
genio adiunxisse, ut ex his acumen et celeritas esse videretur. Caudam
satyricam in corpore fixisse, quod iam non minus hic Musae, quam Liber Satyris sit
delectatus. Ante huius pedes Stellae sunt paucae et in rotundo deformatae:
quam coronam eius ut ludentis abiectam nonnulli dixerunt.
Capricornus. Huius effģgies similis est Aegipani. Quem
Iuppiter, quod cum eo erat nutritus, in Sideribus esse vo-
luit, ut Capram nutricem, de qua ante diximus. Hic
etiam dicitur, cum Iuppiter Titanas oppugna-
ret, primus obiecisse hostibus timorem qui Pani-
skos appellatur, ut ait Eratosthenes. Hac etiam de causa huius in-
feriorem partem piscis esse formatio, quod muricibus idest mariti-
mis conchiliis hostes sit iaculatus pro lapidum iactatione. Ae-
gyptii autem sacerdotes et nonnulli dicunt poetae eum, cum plures dii
in Aegyptum convenissent, repente venisse eodem Typhona, acerri-
mum giganta et maxime deorum inimicum. Quo timore permotos in
alias figuras se convertisse; Mercurium factum esse ibim, Apol-
linem autem, quae Thraeicia avis dicitur, Dianam aeluro
simulatam. Quibus de causis Aegyptios ea genera violari non sine-
re demonstrant, quod deorum imagines dicantur. Eodem tempo-
re Pana dicunt in flumen se deiecisse et posteriorem partem corpo-
ris effģgiem piscis, alteram autem hirci fecisse et ita a Typhone pro-
fugisse. Cuius cogitatum Iuppitrem admiratum effģgiem eius in-
ter Sidera fģxisse.


pagina successiva »
 
p. 37