BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Hyginus Astronomicon [1482] - p. 38

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1482]


Aquarius. Hunc complures Ganymedem esse dixerunt, quem
Iuppiter propter pulchritudinem corporis erectum parenti-
bus, deorum ministrum fecisse existimatur. Itaque ostenditur ut
aquam aliquo infundens. Hegesianax autem Deucaliona
dicit esse, quod eo regnante tanta vis aquae se de Caelo profu-
derit, ut cataclysmus factus esse diceretur. Eubulus autem Cecropem demon-
strat esse, antiquitatem generis commemorans et ostendens, antequam vinum
traditum sit hominibus, aqua in sacrificiis deorum usos esse, et ante
Cecropem regnasse quam vinum sit inventum.
Ictus. Diognetus Erythraeus ait quodam tempore Vene-
rem cum Cupidine filio in Syriam ad flumen Euphraten venisse,
et eodem loco repente Typhona gigante, de quo supra di-
ximus, apparuisse; Venerem autem cum filio in flumen se proie-
cisse et ibi figuram piscium forma mutasse: quo facto, periculo esse libera-
tos. Itaque postea Syros, qui in his locis sunt proximi, destitisse pisces
esitare, quod vereantur eos capere, ne simili causa deorum praesidia inpugnare
videantur, aut eos ipsos captare. Eratosthenes autem ex eo Pisce natos
homines dicit, de quo posterius dicemus.
Cetus. De hoc dicitur quod a Neptuno missus sit, ut An-
dromedam interfìceret, qua ante diximus; sed quod a Perseo sit
interfectus, propter immanitatem corporis et illius virtutem
inter Sidera conlocatus.
Eridanus. Hunc alii Nilum, complures etiam Oceanum esse di-
xerunt. Qui autem Nilum volunt vocari, propter magnitudi-
nem eius et utilitatem aequissimum esse demonstrant, praeterea quod
infra eum quaedam Stella sit, clarius ceteris lucens, nomine Ca-
nopos appellata. Canopos autem insula flumine aluitur Nilo.
Lepus. Hic dicitur Orionis canem fugere venantis. Nam
cum, ut oportebat, eum venatorem finxissent, voluerunt etiam
hoc significare aliqua de causa: itaque Leporem ad pedes
eius fugientem finxerunt. Quem nonnulli a Mercurio con-


pagina successiva »
 
p. 38