BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Pseudo-Dionysius - De divinis nominibus » Hyginus Astronomicon [1482] - p. 41

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1482]


di, cum eo Canem quoque inter Astra conlocatum; alii autem Icari Canem es-
se dixerunt, de quo ante diximus. Quae multa proposita suos habent au-
ctores. Sed Canis habet in lingua Stellam unam quae ipsa Canis appellant.
In capite autem altera quam Isis suo nomine statuisse existimat, Syrio
appellasse flamen candorem quod eius modi sit ut praeter lucem videantur.
Itaque quo magis ea cognosceret Syriona appellasse.
Prochion. Hic ante maiorem Canem exoriri videtur, sed a non-
nullis Orionis esse existimatur. Hac etiam de causa Pro-
chionen appellatus, sed isdem omnibus historiis qui-
bus superior Canis annumeratur.
Argo. Hanc nonnulli propter celeritatem Argo dixerunt Grae-
ce appellatam; alii quod Argus eius fuerit invetor. Hanc autem
primam in mari fuisse complures dixerunt, et hac re maxime
Stellis esse figuratam. Hanc navim factam Pindarus ait
in Magnesiae oppido, cui Demetrias nomen est, Callima-
chus(autem in) isdem finibus ad Apollinis Actii templum, quod
Argonautae proficiscentes statuisse existimantur in eo loco qui Pagasae vocatur,
ideo quod navis Argo ibi primum conpacta dicitur, quod est Graece pagase. Homerus
hunc eumdem locum in Thessaliae finibus esse demonstrat; Aeschylus autem et nonnulli
aiunt a Minerva quamdam materiam loquentem eodem esse coniunctam. Sed huius non
tota effģgies inter Astra videtur; divisa enim est a puppi usque ad malum, si-
gnificans ne homines navibus fractis pertimescerent.
Centaurus. Hic dicitur nomine Chiron Saturni e Philyrae fi-
lius esse, qui non modo ceteros Centauros, sed homines quoque
iustitia superasse, Aesculapium et Achillem nutrisse existi-
matur. Pietate igitur et diligentia effecit ut inter Astra nume-
raretur. Apud hunc Hercules cum diverteretur et si-
mul cum Chirone sedens Sagictas consideraret, fertur una earum
decidisse supra pedem Chironis et ita eum interfecisse. Alii autem
dicunt Centaurum miratum quod tam brevibus sagittis tam magna
corpora Centaurum interfecerit, ipsum contendere arcum conatum, itaque ex


pagina successiva »
 
p. 41