BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De coelo » Hyginus Astronomicon [1482] - p. 45

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1482]


Praeterea ostenditur Circulus quidam in Sideribus, candido
colore, quem Lacteum esse nonnulli dixerunt. Eratosthe-
nes autem in Mercurio dicit infanti puero insciam Iunonem
dedisse lac; sed postquam rescierit eum Maiae filium esse, reie-
cisse eum ab se; ita lactis profusi splendorem inter Sidera
apparere. Alii dixerunt dormienti Iunoni Herculem suppositum, et expe-
rectam id quod supra diximus fecisse; alii autem Herculem propter nimiam avi-
ditatem multitudinem lactis appetisse neque in ore continere potuisse;
quod ex ore eius profusum Circulum significasse. Alii dicunt, quo tempore
Ops Saturno lapidem pro partu attulit, vississe ei lac praebere. Quae cum
pressisset mammam, profuso lacte Circulum deformatum, quem supra demon-
stravimus. Nos autem omnium corporum deformationem dicere instituimus.


pagina successiva »
 
p. 45