BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Parmenides - Testimonia » Hyginus Astronomicon [1482] - p. 76

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1482]


tis primo notatur, Aratus Graece, Cicero nodum caelestem dicit;
qui utrumque volunt significare eum nodum non solum Piscium, sed etiam totius
Sphaerae esse. Quo enim loco Circulus ab Arietis pede Mesembrinos
dicitur, qui meridiem signifģcet, et quo loco is Circulus mesembrinos con-
iungitur et transit Aequinoctialem Circulum, in ipsa coniunctione Circu-
lorum nodus Piscium significatur. Quia eum non modo Piscium,
sed etiam caelestium nodum verum appellaverunt.
Pistrix a media cauda dividitur ab Hiemali Circulo, spe-
ctans ad exortus, rostro prope posteriorem Arietis pe-
dem iungens. Huius priorem partem corporis, quae spectat
ad exortus, prope alluere Flumen Eridanus videtur. Haec
cadit exorto Cancro et Leone, exoritur autem cum Centau-
ro et Geminis. Sed habet in extrema cauda Stellas duas obscuras, ab
eo loco usque ad reliqui corporis curvaturam quinque, sub ventre sex.
Omnino sunt tredecim.


pagina successiva »
 
p. 76