BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Empedocles - Fragmenta » Hyginus Astronomicon [1482] - p. 91

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1482]


effģcit his locis VI mensibus perpetuis diem, in quibus ante noctem
demonstravimus; e contrario autem noctem his, qui Boreo Polo sunt pro-
ximi. Sed de hoc ante diximus. Neque enim mirum est hac collocatione
Sphaerae id evenire. Erecto enim Boreo Polo neque umquam occidente e-
venit ut corpora quoque, quae ei proxima sunt Circulo, sero occidere vi-
deantur. Id ex hoc intelligere licebit: cum in his partibus Sphaerae ha-
bitetur, quae pars est ab Aestivo Circulo ad Orbem qui Arcticos vocatur, et de
Artico Circulo, hoc est de duabus Ursis et Dracone, caput Draconis ma-
xime niti ipso Circulo videatur, ita ut is qui Engonasin vocatur, inter
Aestivum et Arcticum locatus, caput Draconis premere intellegatur: quicumque,
ut ante diximus, ad ipsum caput Draconis habitant, ita longo die utun-
tur ut eis ne tertia quidem horae pars in unaquaque nocte his ob-
tingat. Itaque Aratus ait.
Idem Cicero dicit quod caput hic paulum sese subitoque recondit, Or-
tus ubi atque obitus parte admiscentur in una. De hoc Homerus quoque
in Odyssea ita brevem noctem esse dicit, ut pastores, cum alii exigant, alii
reducant pecus, possint alius alium audire, cum unus propter noctem pe-
cus reducat, alter propter lucem exigat. Sed nos ad propositum revertamur.
Tertius ab Aestivo Circulo, qui Hiemalis vocatur, his cor-
poribus et eorum partibus finitur. Nam medium Capricornum di-
videns et pedes Aquarii, per caudam Pistricis ut traiectus
videtur. Dividit etiam Leporem fugientem a cruribus et qua-
dam parte corporis, et Canis sequentis pedes et Navis
ipsius puppim, Centaurique cervices a reliquo corpore dividit.
Scorpionis extrema cauda, quod acumen vocatur, eodem Circulo con-
iungitur. Sagictarii arcus eodem Orbe deformatur. Huius Orbis
infra Terram sunt de partibus VIII partes quinque, supra Terram autem
III. Itaque fit brevior dies nocte, ut ante demonstravimus.


pagina successiva »
 
p. 91